Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Tertullianus?)
Adversus omnes haereses

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV.

1. Valentinus autem haereticus multas introducit fabulas. Has ego circumducens breviter expediam. Introducit enim Pleroma et Aeones triginta; exponit autem hos per syzygias, id est, coniugationes quasdam. Nam dicit in primis esse Bython et Silentium, ex his processisse Mentem et Veritatem, ex quibus erupisse Verbum et Vitam, de quibus rursum creatum Hominem et Ecclesiam. Sed enim ex his quoque processisse duodecim Aeonas; de Sermone autem et Vita Aeonas alios decem: hanc esse Aeonum triacontada, quae fit in Pleromate ex ogdoade et decade ac duodecade.

2. Tricesimum autem Aeonem Bython illum videre voluisse et ad videndum illum ausum esse in superiora conscendere, et quoniam ad magnitudinem ipsius videndam capax non fuit, in defectione fuisse et paene dissolutum esse, nisi qui missus ad constabiliendum illum, ille quem appellant Horon, confirmasset illum dicto Iao pronuntiato.

3. Istum autem Aeonem in defectionem factum Achamoth dicit in passionibus desiderii quibusdam fuisse et ex passionibus materias edidisse. Expavit enim, inquit, et extimuit et contristatus est, et ex his passionibus concepit et edidit. Hinc fecit caelum et terram et mare et omnia quaecunque sunt in eis,

4. ob quam causam omnia infirma esse et fragilia et caduca et mortalia, quaecunque sunt ab ipso facta, quoniam quidem ipse fuerit de defectione conceptus atque prolatus; hunc tamen instituisse istum mundum ex his materiis quas Achamoth vel pavendo vel timendo vel contristando vel sudando praestiterat. Nam ex pavore, inquit, tenebrae factae sunt, ex timore et ignorantia spiritus nequitiae et malignitatis, ex tristitia et lacrimis humida fontium, fluminum materia marisque.

5. Christum autem missum ab illo propatore, qui est Bythos. Hunc autem in substantia corporis nostri non fuisse, sed spiritale nescio quod corpus de caelo deferentem, quasi aquam per fistulam, sic per Mariam virginem transmeasse, nihil inde vel accipientem vel mutuantem. Resurrectionem huius carnis negat, sed alterius

6. legis et prophetarum quaedam probat, quaedam improbat, id est, omnia improbat, dum quaedam reprobat. Evangelium habet etiam suum praeter haec nostra.

7. Post hunc extiterunt Ptolomaeus et Secundus haeretici, qui cum Valentino per omnia consentiunt, in illo solo differunt. Nam cum Valentinus Aeonas tantum triginta finxisset, isti addiderunt alios complures; quatuor enim primum, deinde alios quatuor adgregaverunt. Et quod dicit Valentinus Aeonem tricesimum excessisse de Pleromate, ut in defectionem, negant isti. Non enim ex illa triacontade fuisse hunc qui fuerit in defectionem propter desiderium videndi propatoris.

8. Extitit praeterea Heracleon alter haereticus, qui cum Valentino paria sentit, sed novitate quadam pronuntiationis vult videri alia sentire. Introducit enim in primis illud fuisse quod pronuntiat, et deinde ex illa monade duo, ac deinde reliquos Aeonas. Deinde introducit totum Valentinum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL