| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Auctor incertus (Tertullianus?) Adversus omnes haereses IntraText CT - Text |
1. His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam alter haereticus. Hic Iustini martyris discipulus fuit; post hunc diversa sentire coepit. Totus enim secundum Valentinum sapit, adiciens illud, Adam nec salutem consequi posse, quasi non, si rami salvi fiant, et radix salva sit.
2. Accesserunt alii haeretici, qui dicuntur Secundum Phrygas, sed horum non una doctrina est. Sunt enim qui Kata Proclum dicuntur, sunt alii qui Secundum Aeschinem pronuntiantur. Hi habent aliam communem blasphemiam, aliam blasphemiam non communem, sed peculiarem et suam: et communem quidem illam, qua in apostolis quidem dicant spiritum sanctum fuisse, paracletum non fuisse, et qua dicant paracletum plura in Montano dixisse quam Christum in evangelium protulisse, nec tantum plura, sed etiam meliora atque maiora. Privatam autem blasphemiam illi qui sunt Kata Aeschinem hanc habent qua adiciunt etiam hoc, uti dicant Christum ipsum esse filium et patrem.