|
1.
Dices pulchrum esse inimicos ulcisci. id neque maius neque pulchrius cuiquam
atque mihi esse videtur, sed si liceat re publica salva ea persequi. sed
quatenus id fieri non potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri
non peribunt atque, uti nunc sunt, erunt potius quam res publica profligetur
atque pereat...
2....
verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui Tiberium Gracchum necarunt,
neminem inimicum tantum molestiae tantumque laboris, quantum te ob has res,
mihi tradidisse; quem oportebat omnium eorum, quos antehac habui liberos,
partis eorum tolerare atque curare, ut quam minimum sollicitudinis in senecta
haberem, utique quaecumque ageres, ea velles maxime mihi placere, atque uti
nefas haberes rerum maiorum adversum meam sententiam quicquam facere,
praesertim mihi, cui parva pars vitae restat. ne id quidem tam breve spatium
potest opitulari, quin et mihi adversere et rem publicam profliges? denique
quae pausa erit? ecquando desinet familia nostra insanire? ecquando modus ei
rei haberi poterit? ecquando desinemus et habentes et praebentes molestiis
desistere? ecquando perpudescet miscenda atque perturbanda re publica? sed si
omnino id fieri non potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum; per me
facito quod lubebit, cum ego non sentiam. ubi mortua ero, parentabis mihi et
invocabis deum parentem. in eo tempore non pudebit te eorum deum preces
expetere, quos vivos atque praesentes relictos atque desertos habueris? ne ille
sirit Iuppiter te ea perseverare, nec tibi tantam dementiam venire in animum.
et si perseveras, vereor ne in omnem vitam tantum laboris culpa tua recipias,
uti in nullo tempore tute tibi placere possis....
***
|