1. QUIDAM e fratribus
interrogavit Abbatem Macarium magnum, exquirens quaenam esset, et in quo sita
perfectio? Respondens senex dixit: Nisi acquisierit homo humilitatem magnam,
quam non solum corde teneat, sed et corpore praeferat; in nulla re se ipsum
aestimans, sed potius modico sui sensu deprimens infra omnem creaturam; non
iudicando unquam omnino quemquam nisi se solum; sufferendo contumeliam,
eiiciendo ex corde suo omnem malitiam: vim sibi faciendo ad hoc, ut sit
longanimis, benignus, fratrum amator, sobrius, pudicus, continens. Scriptum est
enim: "Vim sibi facientium est regnum coelorum." Recte utendo oculis,
ad videndum ea tantum quae iuvant animan, invigilando custodiae linguae;
avertendisque auribus ab omni auditione vana et noxia. Manus tenendo ne
quidquam nisi iustum operentur. Cor mundum coram Deo servando, corpusque
impollutum. Habendo quotidie prae oculis mortis memoriam: abnegando intus in
Spiritu iram et malitiam, exterius autem materiam et res sensibiles, cognatos
quoque secundum carnem simulque voluptates; renuntiando item diabolo et cunctis
operibus eius; ad haec indesinenter orando, et in omni tempore, loco, negotio,
opere, astando Deo, praesentemquae sentiendo ac venerando illum. Nisi quis,
inquam, haec omnia fecerit, perfectus esse non potest.
2. Frater aliquis interrogans
senem dixit: Abba, quae fit, ut, cum ego in mea cellula faciam cuncta quae
decent, tamen non inveniam consolationem a Deo? Ait illi senex: Hoc tibi
contingit eo, quod vanis cum otioso confabulationibus indulges; et quia omnino
vis potiri optato voluntatem tuam propriam. Reposuit seni: Quid
igitur facere me iubes, pater? Respondit senex: Vade, ini familiaritatem cum
viro timente Deum, et humilia te ipsum coram eo; et renuntia voluntati tuae; et
tunc invenies consolationem a Deo.
3. Dixit Senex: Qui ingreditur
seplasiam, et in foro unguentario deambulat, etsi nihil emat aut contingat ex
aromatibus, omnino tamen et interim fruitur odore, et ipse bene olet aliquandiu:
sic qui conversatur cum patribus, trahit ex illis contagione salutari quod
ipsum iuvet: nam si quidem velit recte agere, monstratam ad hoc ab illis viam
humiliationis videt; et horum exempla, verbaque instar illi muri sunt ad
arcendas daemonum incursiones.
4. Dixit Senex: Si te
infirmitas occupet corporis, ne turberis dans te tristitiae inerti. Si enim
velit te Dominus tuus morbo corporeo affligi, tu quis es, qui succensere aut
aegre ferre audeas? Nonne ipse tui curam in omnibus gerit? an sine ipso vel
potes vivere? patienter ergo tolera: et ora ipsum, ut tibi quae novit expedire
praebeat. Haec enim est voluntas eius. Sede cum longanimitate, comede charitatem.
5. Dixit senex: Si acrem homo
naturam ad legitime certandum exerat, exigit ab eo Deus, ne affectu nimio
inhaereat materiae corporeae cuiquam, usque ad minutam acum; nam si quid tale
addictius amaverit, impedietur mens eius a sensibus et votis Deo dignis, per vehementiam
desiderii possessis incubantis; et moerorem quem ex amatarum rerum iactura,
crebro inevitabiliter accidente, concipiet.
6. Dixit senex: Oratio, et sensus
sobrii attentique, simulque vexatio corporis, cum abundantiori diligentia Deo
perseveranter oblata, in perturbationes potestate hominem instruunt.
7. Interrogatus
est senex: Quid est, vivere hominem tanquam hospitem et peregrinum? Dic,
inquit, tibi; Tace, et non habeo hic negotium. Haec itera et fac in omni loco
et operatione; tunc eris vere in statu advenae et peregrini.
8. Dixit senex: Vita sancta
sine doctrina, plura bona efficit, quam doctrina sine vita sancta. Nam sanctus
indoctus vel tacens videntibus prodest: doctus sine sanctitate, etiam solum
cogitans, obturbat. Si autem doctrina sana et vita sancta in unum concurrant,
philosophiae totius veram et plenam speciem absolvunt.
9. Dixit senex: Ne ambias, aut
libenter admittas caput fieri congregationis fratrum, ne forte imponas collo
tuo alienorum onera peccatorum.
10. Dixit idem senex: Vim sibi
facere in orando, et ariditatem diu ferre patienter, gignit, orare cum gaudio
et cum quiete. Vim sibi facere ad robur boni propositi pertinet: orare
autem cum quiete munus est gratiae.
|