1. NARRAVIT de se ipso Abbas
Macarius ad hunc modum: Quando eram iuvenis, et in cella residebam in Aegypto,
apprehenderunt me ac fecerunt clericum in vico; sed nolens acquiescere, fugi ad
alium locum. Venit ad me saecularis vir pius, qui accipiebat quod
manibus operabar, et ministrabat mihi. Contigit autem per tentationem, ut
quaedam virgo vi prolapsa sit in stuprum. Ea cum uterum
gereret, interrogabatur, quis esset auctor criminis? Respondit itaque Anachoretam
esse. Unde egressi comprehenderunt me adduxeruntque ad vicum; atque appenderunt
collo fuligine infectas ollas cum ansis vasorum, sicque circumduxerunt me in
vico per compita, verberantes ac dicentes: Iste monachus vitiavit nostram
virginem; capite eum, capite. Et percusserunt me pene ad mortem. Accedens vero
aliquis senum, dixit: Quousque caeditis monachum istum peregrinum? Qui autem
mihi ministrabat, sequebatur post me, pudore suffusus; multis quippe
contumeliis eum affecerant, inquientes: Ecce Anachoreta, cui tu testimonium
perhibebas, quid fecit? Ad haec aiunt parentes puellae: Non dimittemus eum,
donec fideiussorem dederit, quod aliturus sit eam. Itaque significabam
ministro illi meo, et spopondit pro me. Postea profectus ad cellam meam, dedi
ei, quas habui, sportulas, dicens: Vende et affer cibum uxori meae. Tum apud
me: Macari, ecce tibi invenisti uxorem; oportet, ut paulo amplius labores, quo
nutrias eam. Et operabar nocte dieque, mittebamque ei. Porro cum
advenit tempus miserae, ut pareret, ad multos dies in cruciatibus permansit,
nec pariebat. Percontantur, quid hoc esset? Illa respondit: Ego
scio, quoniam Anachoretam calumniata sum, prolatoque mendacio accusavi; neque
enim in culpa est, sed ille iuvenis. Tunc qui ministrabat mihi, laetus adveniens
nuntiavit: Virgo illa non potuit parere, donec ita confiteretur: Extra culpam
est Anachoreta; sed mentita sum adversus eum, et ecce totus vicus huc accedere
vult cum honore, ut veniam a te supplex postulet. His ego auditis, ne
mihi molestiam parerent homines, surrexi, atque huc in Scetim fugi. Inde
principium causamque habet meus hic adventus.
2. Venit aliquando Macarius
Aegyptius a Sceti ad montem Nitriae in oblatione Abbatis Pambo, et dicunt ei
senes: Sermonem profer fratribus, pater. Tum ille infit, ego nondum evasi in
monachum, sed monachos vidi. Mihi namque aliquando sedenti in cella apud Scetim
molestae erant cogitationes proficiscere in solitudinem, et vide quid illic
oculis tuis occurret. Perstiti autem quinque annis, pugnans adversus
cogitationem, ne forte inquiens a daemonibus sit. Utque perseveravit
cogitatio, abii in eremum. Illic inveni stagnum cum insula in medio eius, et ad
illud veniebant bestiae eremi, ut biberent. Quas inter conspexi
duos homines nudos, et contremuit corpus meum: existimavi enim esse spiritus.
Ipsi vero postquam me viderunt trementem, ita locuti sunt: Noli timere, etiam
nos homines sumus. Dixi illis: Unde estis, et quomodo venistis in solitudinem
hanc? Responderunt: E coenobio sumus atque ex mutuo consensu egressi venimus huc,
ecce quadraginta abhinc anni praeterierunt. Unus e nobis
Aegyptius est, alter Libycus. Ipsi quoque interrogaverunt me, his verbis:
Quomodo se habet mundus? Venit-ne aqua in tempore suo? Mundus obtinet-ne
abundantiam solitam? Respondi: Etiam. Vicissim ego percontatus sum: Quanam
ratione fieri potero monachus? Aiunt mihi : Nisi quis renuntiaverit omnibus
mundi rebus, non potest fieri monachus. Excepi: Ego infirmus sum, nec possum
sicuti vos. Exceperunt etiam illi: Si non potes, quemadmodum nos, sede in cella
tua, et peccata tua defle. Quaesivi ab eis, quando hyems est, non algetis? Quando
aestus est, non uritur corpus vestrum? Responsum dederunt, Deus erga nos hac
usus est dispensatione, nec hyeme rigemus, nec aestate nos aestus laedit.
Propterea dixi vobis me nondum in monachum evasisse, sed vidisse monachos.
Ignoscite mihi, fratres.
3. Abbas Macarius cum in
paneremo, seu omnimoda solitudine habitaret: solus autem illic anachoreticam
vitam ducebat, infra vero alia erat eremus, in qua plures fratres degebant. Eo,
inquam, loci aliquando per viam circumspiciens senex, vidit Satanam venientem
in figura hominis, ut per locum, in quo erat, transiret: apparebat autem quasi tunicam
gestans lineam perforatam, a cuius foraminibus pendebant parvi lecythi. Dicit
ei magnus senex: Quo vadis? Respondit: Proficiscor ad fratres, ut eis suggeram.
Tum senex: Et quare tibi ampullae hae? Ille: Affero fratribus condimenta. Senex: Et
haec omnia? Excepit, etiam, si unum alicui non placuerit, aliud porrigo; si
neque hoc, do aliud, omnino autem ex illis saltem unum placiturum est ei. Atque his dictis abiit. At senex
remansit, observans vias, donec reverteretur. Utque conspexit
illum, ait: Salvus sis. Ille respondit: Quomodo contingere mihi poterit, ut
salvus sim? Senex? Quare, Ille: Quia cuncti mihi fuerunt immites, nec
ullus sustinuit me. Ad eum senex: Nullus ergo illic tibi amicus? Ad senem
Satanas: Ne unum ibi amicum habeo, qui vel ipse mihi obtemperat; cumque me
conspicit, instar aurae vertitur. Tum senex: Quomodo vocatur frater ille? Satanas ad hoc, Theopemptus. Quo dicto
discessit. Itaque surgens abbas Macarius perrexit ad inferiorem eremum. Eaque
re comperta fratres, sumentes ramos palmarum, ei obviam prodierunt. Caeterum
unusquisque eorum praeparabat se, putans, quod apud ipsum diversaturus esset
senex. At ille requisivit, quisnam esset in monte, qui Theopemptus appellaretur.
Quo invento, intravit in cellam eius. Theopemptus autem suscepit eum laetus.
Utque coepit solum secum habere, senex: Quomodo, inquit, se res tuae habent,
frater? Is dicit: Recte, per preces tuas. Et senex: Num impugnant te cogitationes? Ille:
Interim mihi bene est. Pudebat enim eum edicere. Ait illi senex: Ecce a quot annis
vitam asceticam duco, et honore afficior ab omnibus; attamen me senem Spiritus
fornicationis divexat. Theopemptus excepit: Crede, Abba, me etiam. Senex vero
simulabat ab aliis etiam cogitationibus impugnari se, donec eum ad confessionem
adduceret. Postea dicit ei: Quomodo ieiunas? Respondit: Ad horam nonam. Tum senex: Ieiuna usque ad
vesperam, exerce te, meditarc, ac recita memoriter ex Evangelio aliisque
Scripturis; cumque te subierit cogitatio, nunquam deorsum spectes, sed sursum
semper; statimque tibi Dominus praebebit auxilium. Et postquam fratrem
informasset senex, reversus est ad solitudinem suam. Ubi observans iterum videt
daemonem illum, aitque ei: Quo iterum pergis? Fratres, inquit, instigatum.
Atque abiit. Ut vero rursus transiit, sciscitatus illum senex, quomodo haberent
fratres? Respondit: Male. Et senex: Cur? Daemon: Cuncti feroces sunt; quodque
peius est, ille, quem habebam amicum, et obsequentem mihi, ipse etiam, unde
nescio, reversus est, nec amplius a me persuadetur, sed cunctis ferocior evasit:
unde iuravi me amplius ea loca non calcaturum, nisi post tempus. Quo
pronuntiato, discessit, senem relinquens. Tunc sanctus intravit in cellam suam.
4. Venit Abbas Macarius magnus
ad Abbatem Antonium in montem; cumque pulsasset ostium, egressus est,
petiitque: Tu quis es? Ille autem: Ego, inquit, sum Macarius. Et ostio clauso,
intravit, relinquens eum. Sed postquam agnovit patientiam eius, aperuit. Atque cum
eo urbane agens, dixit: A multo tempore videre te desiderabam, audita tui fama.
Et hospitaliter susceptum refecit, erat enim e multo labore fessus. Vespere
autem facto, Abbas Antonius sibi madefecit ramos palmarum. Ait ei Abbas
Macarius: Iube et ego mihi intinguam. Ille: Intingue, inquit. Confectoque magno
fasciculo, intexit. Igitur sedentes a vespera, collocuti de animarum salute,
plectebant; plecta autem per fenestram descendebat in speluncam. Et mane
ingrediens beatus Antonius, vidit plectae Abbatis Macarii copiam, et infit:
Multa virtus e manibus istis egreditur.
5. Abbas Macarius praedixit
fratribus de vastatione Sceteos: Quando spectaveritis cellam aedificatam iuxta
paludem, scitote, quod prope sit Sceteos desolatio: quando videritis arbores,
ad fores est; cum autem pueros conspexeritis, tollite melotes vestras, atque
discedite.
6. Dixit iterum, volens
fratres consolari: Venit huc cum matre sua puer, qui a daemonio vexabatur, et
dicebat matri: Surge anus, abeamus hinc. Illa vero: Non possum, inquit, pedibus
incedere. Tum puer ad eam: Ego te portabo. Et admiratus sum daemonis nequitiam,
quomodo eos hinc voluisset fugare.
7. Referebat Abbas Sisoˆ´s: Quaudo
eram in Sceti cum Macario, ascendimus septem nomina seu homines, ut cum eo
meteremus: et ecce vidua quaedam pone nos spicas colligebat, nec cessabat
plorare. Vocavit ergo senex dominum praedii, dixitque ei: Quid habet anus haec,
quod semper plorat? Respondit: Quia vir eius alicuius depositum dum servat,
mortuus est subito, nec enuntiavit, ubi posuerit illud, vultque depositi
dominus eam et liberos eius sibi in servos vindicare. Excepit senex Dic ei ut
veniat ad nos, ubi ob aestum conquiescimus. Cumque venisset mulier, ait illi
senex: Quare omnino ita fles? Respondit illa: Maritus meus accepto deposito
emigravit e vita, nec significavit moriens, ubi posuerit. Tunc senex ad eam:
Veni, ostende mihi ubi sepelieris eum. Itaque ductis secum fratribus cum ea
egressus est. Ut pervenerunt ad locum, dixit senex mulieri: Recede in domum
tuam. Et postquam precati fuissent, vocavit senex mortuum his verbis: Ille, ubi
posuisti alienum depositum? Responsionem dedit homo: Absconditum est in domo
mea, sub pede lecti. Senex ad ipsum: Iterum dormi usque ad resurrectionis diem.
Hoc videntes fratres, prae
timore ceciderunt ad pedes eius. Tum illis senex: Non propter me id evenit,
nihil quippe sum: sed propter viduam et pupillos Deus rem fecit, hoc vero
magnum est, quod Deus vult animam esse sine peccato, et quidquid petierit
accipiet. Profectus ergo nuntiavit viduae, ubi iaceret depositum. Quae accipiens
dedit domino, ac in libertatem asseruit liberos, omnesque qui miraculum
audiverunt, gloriam dederunt Deo.
8. Narravit Abbas Petrus de
beato Macario, quod cum advenisset aliquando ad quemdam anachoretam, et
invenisset eum aegrotantem, sciscitatus sit, quidnam cibi vellet sumere: nihil
quippe erat in cella eius. Qui postquam dixisset, pastillum, non piguit virum
fortem Alexandriam proficisci, ut aegro daret: miraque res nemini manifesta
facta est.
9. Iterum
memoravit; Ad Abbatem Macarium cum fratribus cunctis in simplicitate
conversantem dixerunt nonnulli? Quare te talem praebes? Ille respondit: Duodecim annos
servivi Domino meo, ut mihi hanc gratiam largiretur; et omnes mihi consilium
datis, uti eam deponam?
10. Dicebant de Abbate Macario,
quod si cum fratribus vacans versaretur, ita secum constituebat; si vinum
affuerit propter fratres bibe; et pro uno vini poculo, per unum diem aquam non
bibas. Igitur fratres, reficere cupientes, dabant ei. Senex autem cum gaudio
admittebat, ut se ipsum torqueret. At discipulus eius, cui res nota erat,
dicebat fratribus: Per Dominum, ne praebeatis illi; alioqui in cella
confecturus est se. Quo comperto fratres, non amplius ei porrigebant.
11. Proficiscens aliquando
Abbas Macarius a palude in cellam suam, portabat palmarum ramos; et ecce
occurrit ei in via diabolus falcem gerens. Utque voluit eum
ferire, non valuit. Itaque ait ei: Multa a te vis, Macari, quod adversus te
nihil valeo. En enim, quidquid agis, ego quoque facio. Tu cibo abstines, et
ego: vigilas; ego penitus non dormio. Unum solum est in quo vincis me.
Interrogavit Abbas Macarius: Quodnam est illud? Respondit: Humilitas tua. Ac
propterea adversus te nihil possum.
12. Interrogaverunt quidam e
patribus Abbatem Macarium Aegyptium, dicentes: Qui fit, ut sive comedas, sive
ieiunes, corpus tuum pariter siccum sit? Responditque illis senex: Lignum quod
versat sarmenta quae comburuntur, omnino ab igne consumitur. Simili modo
si mentem suam homo in timore Dei mundaverit, ipse Dei timor corpus eius
consumit.
13. Profectus est aliquando
Abbas Macarius a Sceti in Terenuthim; et ingressus est fanum, ut dormiret.
Erant autem ibi vetera ethnicorum cadavera; e quibus unum acceptum posuit sub
capite suo, velut embrimium. Daemones ergo intuiti audaciam eius, invidia ducti
sunt: ac volentes eum terrere, velut foeminam de nomine vocabant, dicentes:
Illa, veni nobiscum ad balneum: respondit autem alius daemon sub ipso tanquam e
mortuis, sic: Peregrinum habeo super me, nec possum venire. At senex territus
non est, sed audacter verberabat corpus: Surge, inquiens, vade in tenebras si
potes. Quo audito daemones clamaverunt voce magna: Vicisti nos. Tum pudore
suffusi aufugerunt.
14. [XIV] Dicebant de Abbate
Macario Aegyptio, quod ascendens e Sceti, ac sportulas portans, defatigatus
sedit, oravitque ad hunc modum Deus: tu scis, nihil mihi virium superesse. Et
illico iuxta fluvium est delatus.
15. Quidam in Aegypto filium
habebat paralyticum, et tulit eum ad cellam Abbatis Macarii; relinquens autem
ad ostium plorantem, longe abscessit. Igitur senex deorsum aspiciens vidit
puerum, et interrogavit eum: Quis te huc attulit? Respondit: Pater meus hic me
proiecit, et abiit. Dicit ei senex: Surgens assequere eum. Statimque sanitate
recuperata surrexit et patrem consecutus est: atqu ita reversi sunt in domum
suam.
16. Abbas Macarius magnus
dicebat fratribus in Sceti, postquam Ecclesiam dimisisset: Fugite, fratres. Ait
illi seniorum quidam; Quonam fugere poterimus ultra solitudinem hanc? Ipse vero
digitum suum ad os ponebat, dicens: Fugite hoc. Tum ingrediebatur in cellam
suam, et clauso ostio sedebat.
17. Dixit idem Abbas Macarius:
Si quempiam increpando, ad iram commoveris, affectui tuo satisfacis. Non enim,
ut alios salves, perdes te ipsum.
18. Idem Abbas Macarius, dum
esset in Aegypto, invenit hominem habentem iumentum, et praedantem quae ad usum
suum possidebat: ipse vero tanquam peregrinus astans furi, una onerabat
iumentum, magnaque cum quiete deduxit eum, dicens; "Nihil intulimus in
mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. Dominus dedit: sicut
ipse voluit, ita et factum est. Benedictus
Dominus in omnibus."
19. Interrogaverunt
quidam Abbatem Macarium dicentes: Quomodo debemus orare? Respondit ille
senex: Non opus est loqui multum, sed extendendae sunt manus, proferendumque:
Domine, sicut vis et sicut nosti, miserere. Si autem ingruerit tentationis
impugnatio, dici debet: Domine, adiuva. Ipse scit, quae expediant, et facit nobiscum
misericordiam.
20. Dixit Abbas Macarius; Si
apud te extiterit contemptus velut laus, paupertas tanquam divitiae, indigentia
sicut abundantia, non moreris. Fieri enim non potest, ut qui recte credit, et
in pietate operatur, incidat in vitiorum sordes ac daemonum errorem.
21. Referebant: Duo fratres in
Sceti deliquerunt, quos segregavit seu excommunicavit Abbas Macarius Urbicus,
et venerunt nonnulli, nuntiaruntque Abbati Macario magno Aegyptio. Qui
affirmavit fratres non esse segregatos, sed Macarium; etenim diligebat eum.
Auditu accepit Abbas Macarius, quod a sene excommunicatus fuisset, fugitque ad
paludem. Egressus itaque est Abbas Macarius magnus, ac reperit eum a culicibus
perforatum; dicitque ei: Tu segregasti fratres, et secessuri sunt in vicum. Ego vero
segregavi te; tuque, veluti pulchra virgo in interius cubiculum fugisti huc. At ego,
vocatis fratribus, ab ipsis didici nihil horum factum esse. Vide igitur tu, frater,
ne a daemonibus illusus fueris. Nam nihil vidisti. Sed veniam incurvatus pete pro delicto
tuo. Ille autem dixit: Si vis, da mihi poenitentiam. Videns ergo senex
humilitatem illius, ait: Vade, ieiuna tres hebdomadas, semel singulis
hebdomadis comedens. Haec scilicet erat illius perpetua operatio, hebdomadas
ieiunare.
22. Dixit Abbas Moyses Abbati
Macario in Sceti: Volo cum quiete ac silentio vivere, nec sinunt me fratres.
Ait illi Abbas Macarius: Video te indolis mollioris esse, nec posse fratrem a
te avertere: sed si desideras quietam vitam, proficiscere ad eremum, intro in
petra, et illic quiete deges. Atque hoc fecit, et conquievit.
23. Frater convenit Abbatem
Macarium Aegyptium, et dixit ei: Abba, effare mihi verbum, quonam modo salvus
ero. Ait senex: Vade ad sepulcrum, et maledictis mortuos impete. Abiens igitur
frater, convitiis et lapidibus appetiit: reversusque annuntiavit seni. Quaerit ab
eo; Nihil tibi responderunt? frater: Nihil. Tum senex inquit:
Iterum proficiscere cras, laudibus eos effer. Pergens itaque frater,
collaudavit eos, vocans: Apostoli, sancti, iusti. Tum adiit senem
dixitque: Laudavi. Ille ei: Nihil tibi responderunt? Frater: Nullo modo.
Tunc senex infit: Nosti quantis eos contumeliis affeceris, nec quidquam
reposuerunt tibi; et quantis eosdem laudibus ornaveris, nihilque ad te
prolocuti sunt: ita etiam tu, si salutem consequi desideras, mortuus fias; nec
iniurias hominum, nec laudes eorum cogites, instar mortuorum, sic poteris
salvus fieri.
24. Praeteriens aliquando Abbas
Macarius per Aegyptum una cum fratribus, audivit puerum ita matri suae loquentem:
Mater, quidam dives diligit me, et odi eum; pauper vero odit me, ac cum diligo.
Quo audito sermone admiratus est Abbas Macarius. Dicunt ei fratres: Quid
hoc verbi est, pater, quod affectus sis admiratione? Respondit illis senex:
Revera Dominus noster dives est diligitque nos, nec volumus illi obtemperare;
inimicus autem noster diabolus pauper est, odioque nos prosequitur, et
diligimus eius impuritatem.
25. Rogavit eumdem multis cum
lacrymis Abbas Poemen, dicens: Eloquere mihi verbum, quomodo assecuturus sim
salutem. Senex vero ei respondit: Quam quaeris rem, nunc recessit a monachis.
26. Aliquando Abbatem Antonium
convenit Abbas Macarius, habitoque ad eum sermone, Scetin reversus est. Obviam
ei processerunt patres. Et in colloquio ait illis senex: Abbati Antonio dixi,
quod in loco nostro careamus oblatione. Coeperunt patres disserere aliis de
rebus, nec requisierunt responsum discere a sene, nec senex eis prolocutus est.
Hoc ergo pronuntiabat patrum quidam: Cum viderint patres, e fratrum memoria
excidere, ut interrogent de re eis utili, necessitatem sibi imponunt principium
orationis proferendi: quod si a fratribus non adigantur, non persequuntur
sermonem; ut ne deprehendantur locuti neque interrogati, videaturque esse
otiosa loquela.
27. Hunc in modum percontatus
est Abbas EsaˆØs Abbatem Macarium: Profer mihi sententiam. Et dixit ei senex:
Homines fuge. Rursus Abbas EsaˆØas: Quid est fugere homines. Senex vero:
Sedere in cella tua, et deflere tua peccata.
28. Hoc referebat Abbas
Paphnutius discipulus Abbas Macarii: Rogavi patrem meum, ut aliquid mihi
diceret. Illius autem oratio fuit: Neminem laeseris, neminem condemnaveris. Haec
observa et salvus fies.
29. Dixit Abbas Macarius: Noli
dormire in cella fratris, qui malam famam habet.
30. Accesserunt
aliquando fratres ad Abbatem Macarium Sceti agentem, nec quidquam invenerunt in
cella eius, nisi aquam putridam. Dicunt ei: Abba, ascende in pagum, reficiemus te. Excepit
senex: Nostis, fratres, illius talis hominis pistrinum in pago? Respondent: Etiam.
Tum senex: Ego quoque novi. Scitis et praedium illius, ubi fluvius salit? Aiunt;
Scimus. Ego quoque scio, inquit senex. Quando igitur placet, vestri opus non
habeo, sed mihi apporto.
31. Aiebant de Abbate Macario,
quod si ad eum accederet frater, cum timore, tanquam ad sanctum et magnum
senem, nihil ei loquebatur. Si vero fratrum quispiam tanquam nihili faciens ei
diceret; Abba, quando eras camelarius, et nitrum furabaris, ac vendebas, nonne
verberabant te custodes? Si ista quis esset prolocutus, huic cum gaudio, si
quid interrogasset, responsum dabat.
32. De Abbato Macario Magno
asserebant, quod extiterit, sicut scriptum est, Deus terrestris. Quia
quemadmodum Deus mundum tegit; ita Abbas Macarius delicta obtegebat; quae
vicerat, quasi non vidisset; quae audierat, quasi non audivisset.
33. Narratio Abbatis Vitimii
extitit, quod ita retulerit Abbas Macarius: Sedente me aliquando in Sceti,
descenderunt illuc duo iuvenes peregrini; quorum unus barbam gerebat, alter
vero primam emittebat lanuginem. Hi venerunt ad me rogantes, ubi esset cella
Abbatis Macarii? Tum Ego: Quid eum vultis? Aiunt: Audita eius ac Sceteos fama,
venimus, ut videamus eum. Dico: Ego sum. Factaque corporis inclinatione,
inquiunt: Hoc in loco cupimus manere. Ego vero videns eos delicatos et velut in
divitiis educatos, aio: Non potestis residere hic. Tum maior infit: Si non
possimus remanere hic, ad alium pergemus locum. Ego intra mentem meam; Cur
pello eos, et scandalum patientur? Efficiet labor, ut ipsi sponte fugiant.
Itaque dico eis: Venite, construite vobis cellam, si potestis. Illi: Ostende
nobis locum, construemus. Dedit autem eis senex securim, peramque plenam panibus,
et sal: ostenditque petram duram, monens: Lapides hic incidite, atque ex palude
portate vobis ligna, tectoque imposito, residete. Putabam autem, inquit, illos
propter laborem recessuros. Porro petierunt a me, quid eo loci operaturi
essent. Respondi, plectam facerent: sumptisque e palude foliis palmarum,
ostendi ipsis plectae seu funis principium, utque consuere oporteret; dixique:
Facite sportas, quas tradetis custodibus, ipsi vero afferent nobis panes.
Deinde abscessi. At illi patienter quaecumque mandaveram executi sunt: nec
venerunt ad me tribus annis. Ego vero assidue cum animo meo colluctabar,
reputans; Ecquae est eorum operatio, quod non accesserint interrogaturi de
cogitatione? Qui procul habitant, veniunt ad me: et isti cum propinqui sint, non
accesserunt, nec ad alios profecti sunt: duntaxat pergunt ad Ecclesiam, taciti,
ut accipiant oblationem. Igitur oravi Dominum, ieiunans una hebdomade; ut
manifestum mihi faceret, quidnam operarentur. Post hebdomadam vero surgens, ad
eos abii, ut intuerer, quomodo agerent. Et cum pulsassem aperuerunt, meque
salutarunt cum silentio. Feci orationem, et sedi. Maior innuit minori, ut
egrederetur: ipseque sedit, ad conficiendam plectam, nec quidquam loquebatur.
Ad horam vero nonam strepitum edidit. Venit iunior, fecit parum polentae, ac
maiore innuente apposuit mensam, cumque super eam tres paximates posuisset,
stetit tacens. Ego vero dixi: Surgite, comedamus. Inde consurgentes
cibum sumpsimus. Attulit baucale, ac bibimus. Ut autem advenit vespera, petunt
a me: Recedis-ne? Respondi: Non, sed hic dormio. Unde posuerunt mihi stoream et
parte, et sibi ad alium angulum ex parte; tuleruntque zonas suas et
succinctoria, simulque collocaverunt se in matta ante me. Caeterum postquam
composuerunt se, oravi Deum, ut mihi operationem eorum revelaret. Tunc apertum
est tectum, ortaque est lux, velut per diem; ipsi autem non cernebant lucem.
Cum vero existimarent dormire me, maior fodicat minoris latus, Consurgunt,
cingunt se, expandunt manus ad coelum. Porro ego cernebam eos; ipsi non
videbant me. Ad haec vidi daemones instar muscarum venientes super minorem,
quorum alii accedebant, ut sederent in ore eius, alii in oculis. Simul conspexi
Angelum Domini cum gladio ignis prae manibus, circumvallantem eum, daemonesque
ab eo propellentem. At maiori non poterant appropinquare. Circa
matutinum vero tempus, recubuerunt: ego assimilavi, me mox expergefactum;
ipsique similiter. Hoc autem dumtaxat mihi elocutus est verbum maior: Vis
recitemus duodecim Psalmos? Excipio: Etiam. Tum psallit minor quinque Psalmos,
a sex versibus, et unum alleluia, atque ad unumquemque versum, exibat ignis
lampas ex ore eius, ascendebatque in coelum. Pari modo etiam
maior, quando aperiebat os in psallendo, tanquam funiculus ignis egrediebatur,
et pertingebat usque in coelum. Etiam ego parumper ex pectore ac memoria
recitavi. Post quod exiens, dixi: Orate pro me. Ipsi autem inclinaverunt se,
tacentes. Comperi ergo, quod maior perfectus esset, minorem adhuc impugnaret
inimicus. Caeterum post paucos dies, mortis somnum obdormivit maior frater, ac tertia
dein die minor. Cumque e patribus nonnulli adirent Abbatem Macarium, ducebat
eos in istorum cellam, cum his verbis: Venite, videte martyrium minorum
peregrinorum.
34. Miserunt aliquando ad
Abbatem Macarium in Sceti consistentem senes montis, orantes eum, et aiunt: Ne
universa multitudo ad te veniendo fatigetur, precamur, ut accedas ad nos, quo
videamus, antequam emigres ad Dominum. Qui ad montem cum affuisset, congregata
est omnis multitudo circa eum. Senes vero rogaverunt, ut ad fratres haberet
sermonem. Ille audita rogatione: Ploremus, inquit, et oculi nostri profundant
lacrymas, antequam eo abeamus, ubi lacrymae nostrae combusturae sunt corpora
nostra. Et ploraverunt cuncti, cecideruntque super faciem suam, necnon
dixerunt: Pater, ora pro nobis.
35. Alia iterum vice daemon
insurrexit adversus Abbatem Macarium cum gladio, volens pedem eius amputare:
sed cum propter humilitatem ipsius non posset, dixit ei: Quaecumque habetis,
habemus etiam nos: sola humilitate a nobis differtis et praevaletis.
36. Dixit Abbas Macarius: Si
retinuerimus memoriam malorum, quae nobis inferuntur ab hominibus, abolemus vim
recordationis Dei: quod si recordati fuerimus malorum quae per daemones
contingunt, erimus invulnerati.
37. Retulit Abbas Paphnutius,
discipulus Abbatis Macarii, verba senis: Quando eram puer, cum aliis pueris pascebam
buculas; et perrexerunt furatum ficus. Dumque currunt, una ex iis cecidit, quam
tollens comedi. Quoties ergo eius rei redit memoria, plorans sedeo.
38. Narravit Abbas Macarius:
Iter agens aliquando per eremum, inveni calvariam mortui ad solum iacentem;
quam cum palmeo baculo movissem, locuta mihi est calvaria. Dico ei: Tu quis es.
Respondit mihi caluaria: Ego eram pontifex idolorum, eorumque gentilium, qui
hoc loco morabantur: tu vero es Macarius, qui Spiritum Dei fers: quacumque hora
commotus fueris misericordia erga eos, qui in tormentis versantur, exiguum
sentiunt solatium. Ait senex: Quodnam est solatium, et quodnam tormentum?
Quantum, inquit, a terra distat coelum, tantum est ignis infra nos, a pedibus
ad caput stantibus nobis in medio ignis: nec licet facie ad faciem videre
quemquam; sed cuiusque facies dorso alterius adhaeret. Quando igitur oras pro
nobis, unus ex parte spectat faciem alterius. Hoc est solatium. Et flens senex,
dixit: Vae diei in qua natus est homo! Addidit: Est-ne aliud gravius
supplicium? Retulit cranium: Maior poena est subter nos. Tum senex: Et quinam
illic degunt? Excepit: Nos, utpote qui ignoravimus Deum, modice misericordiam
consequimur: qui vero cognoverunt Deum, et negaverunt eum, subtus nos sunt.
Tunc senex calvariam sumens, humo mandavit.
39. Dictum est de Abbate
Macario Aegyptio, quod aliquando e Sceti ascendebat in montem Nitriae: et ut
prope locum extitit, dixit discipulo suo: Praecede paululum. Cumque ille
praeiret, obvium habuit quemdam Graecorum seu gentilium sacerdotem. Ad quem
clamans frater, vocabat; Heu, heu, inquiens, quo curris, daemon? Ille vero
conversus, plagas ei inflixit, reliquitque semimortuum. Ac tollens, quod
portabat lignum, cucurrit. Paululum progresso occurrit inter cursum Abbas
Macarius, qui dixit ei: Salvus sis, salvus sis labore confecte. Ille admiratus
venit ad eum, et ait: Quid boni vidisti in me, quod me salutaveris? Tum senex:
Quoniam conspexi te labore fessum, ac nescis te in vanum defatigari. Sacerdos
quoque: Ego salutatione tua compunctus sum, et cognovi ex parte Dei te esse.
Alius vero malus monachus, obvius factus, contumelia me affecit: quare ego dedi
ei plagas ad mortem. Agnovit autem senex, quod de discipulo suo loqueretur.
Tunc, apprehensis eius pedibus, sacerdos ita locutus est: Non dimittam te, nisi
me feceris monachum. Et venerunt sursum, ubi erat monachus, portaveruntque
illum ad Ecclesiam montis. Porro cernentes sacerdotem cum eo, stupefacti sunt; et
fecerunt illum monachum. Multique gentilium propter eum facti sunt Christiani.
Asserebat ergo Abbas Macarius, quod sermo malus etiam bonos malos faciat, et
sermo bonus etiam malos bonos.
40. De Abbate Macario memorabant,
quod absente illo ingressus sit latro in cellam eius. Cum autem rediisset,
invenit latronem, qui camelum suppellectile sua onerabat. Ipse igitur intrans
in cellam, de vasis accipiebat, et una cum eo onerabat camelum. Ut ergo
sarcinam immiserunt, coepit fur verberare camelum, ut surgeret; neque surgebat.
Videns porro Abbas Macarius, quod non exurgeret, cellam ingressus invenit
parvum sarculum, emissumque imposuit camelo, dicens: Frater, hoc quaerebat
camelus. Pede vero pulsans eum senex, ait: Surge. Confestimque surrexit, et
parumper itineris confecit propter eius sermonem. Sed iterum resedit, nec
exurrexit, donec deposuissent cunctam suppellectilem. Tunc enim abiit.
41. Abbas Aio interrogavit Abbatem
Macarium, sic: Dicito mihi aliquid. Ait ei Abbas Macarius: Fuge homines; sede
in cella tua, et defle peccata tua; nec dilexeris loquelam hominum; salusque
tibi obtinget.
|