1. Nunc
ad thesaurum inventorum atque ad omnium partium rhetoricae custodem, memoriam,
transeamus.
2. MEMORIA utrum habeat quiddam artificiosi, an omnis ab
natura proficiscatur, aliud dicendi tempus <magis> idoneum dabitur. Nunc proinde atque constet in hac re multum valere artem et praeceptionem,
ita de ea re loquemur. Placet enim nobis esse artificium memoriae; quare placeat, alias
ostendemus; in praesentia, cuiusmodi sit ea, aperiemus.
3. Sunt
igitur duae memoriae: una naturalis, altera artificiosa. Naturalis est ea, quae
nostris animis insita est et simul cum cogitatione nata; artificiosa est ea,
quam confirmat inductio quaedam et ratio praeceptionis. Sed qua via in ceteris
rebus ingenii bonitas imitatur saepe doctrinam, ars porro naturae commoda
confirmat et auget, item fit in hac re, ut nonnumquam naturalis memoria, si cui
data est egregia, similis sit huic artificiosae, porro haec artificiosa naturae
commoda retineat et amplificet ratione doctrinae; quapropter <et>
naturalis memoria praeceptione confirmanda est, ut sit egregia, et haec, quae
doctrina datur, indiget ingenii.
1. Nec
hoc magis aut minus in hac re, quam in ceteris artibus fit, ut ingenio
doctrina, praeceptione natura nitescat. Quare et illis, qui natura memores
sunt, utilis haec erit institutio, quod tute paulo post poteris intellegere: et
si illei, freti ingenio, nostri non indigerent, tamen iusta causa daretur,
quare iis, qui minus ingenii habent, adiumento velimus esse. Nunc de artificiosa memoria
loquemur.
2.
Constat igitur artificiosa memoria locis et
imaginibus. Locos appellamus eos, qui breviter, perfecte, insignite aut natura
aut manu sunt absoluti, ut eos facile naturali memoria conprehendere et
amplecti queamus: <ut> aedes, intercolumnium, angulum, fornicem et
alia, quae his similia sunt. Imagines sunt formae quaedam et notae et simulacra
eius rei, quam meminisse volumus: quod genus equi, leones, aquilae; [memoriam] si
volemus habere imagines eorum, locis certis conlocare oportebit.
1.
Nunc, cuiusmodi locos invenire et quo pacto reperire et
in locis imagines constituere oporteat, ostendemus.
2.
Quemadmodum igitur qui litteras sciunt, possunt id,
quod dictatur, eis scribere et recitare quod scripserunt, item qui nemonica
didicerunt, possunt, quod audierunt, in locis conlocare <et> ex
his memoriter pronuntiare. Nam loci cerae aut cartae simillimi sunt, imagines
litteris, dispositio et conlocatio imaginum scripturae, pronuntiatio lectioni.
3.
Oportet igitur, si volumus multa meminisse, multos
<nos> nobis locos conparare, uti multis locis multas imagines conlocare
possimus. Item putamus oportere <ex ordine hos locos habere,> ne quando
perturbatione ordinis inpediamur, quo setius, quoto quoquo loco libebit, vel ab
superiore vel ab inferiore parte imagines sequi et ea, quae mandata locis erunt,
edere possimus: nam ut, si in ordine stantes notos quomplures viderimus, nihil
nostra intersit, utrum ab summo an ab imo an ab medio nomina eorum dicere
incipiamus, item in locis ex ordine conlocatis eveniet, ut in quamlibebit
partem quoque loco lubebit imaginibus commoniti dicere possimus id, quod locis
mandaverimus.
|