1.
quare placet et ex ordine locos conparare. Locos, quos
sumpserimus, egregie commeditari oportebit, ut perpetuo nobis haerere possint:
nam imagines, sicuti litterae delentur, ubi nihil utimur; loci, tamquam cera,
remanere debent. Et, ne forte in numero locorum falli possimus, quintum quemque
placet notari: quod genus, si in quinto loco manum auream conlocemus,
<si> in decumo aliquem notum, cui praenomen sit Decumo; deinde facile
erit inceps similis notas quinto quoquo loco conlocare. Item commodius est in
derelicta, quam in celebri regione locos conparare, propterea quod frequentia et
obambulatio hominum conturbat et infirmat imaginum notas, solitudo conservat
integras simulacrorum figuras. Praeterea dissimilis forma atque natura loci conparandi sunt, ut
distincti interlucere possint: nam si qui multa intercolumnia sumpserit,
conturbabitur similitudine, ut ignoret, quid in quoquo loco conlocarit. Et magnitudine modica et mediocris locos habere oportet: nam et praeter
modum ampli vagas imagines reddunt et nimis angusti saepe non videntur posse
capere imaginum conlocationem.
1. Tum
nec nimis inlustris nec vehementer obscuros locos habere oportet, ne aut
obcaecentur tenebris imagines aut splendore praefulgeant. Intervalla locorum
mediocria placet esse, fere paulo plus aut minus pedum tricenum: nam ut
aspectus item cogitatio minus valet, sive nimis procul removeris sive
vehementer prope admoveris id, quod oportet videri.
2. Sed quamquam facile est ei, qui paulo plura noverit,
quamvis multos et idoneos locos conparare, tamen si qui satis idoneos invenire
se non putabit, ipse sibi constituat quam volet multos licebit. Cogitatio enim
quamvis regionem potest amplecti et in ea situm loci cuiusdam ad suum arbitrium
fabricari et architectari. Quare licebit, si hac prompta copia contenti non
erimus, nosmet ipsos nobis cogitatione nostra regionem constituere et idoneorum
locorum commodissimam distinctionem conparare. De
locis satis dictum est; nunc ad imaginum rationem transeamus.
1. Quoniam
ergo rerum similes imagines esse oportet, ex omnibus rebus nosmet nobis
similitudines eligere debemus. Duplices igitur similitudines esse debent,
unae rerum, alterae verborum. Rerum similitudines exprimuntur, cum summatim
ipsorum negotiorum imagines conparamus; verborum similitudines constituuntur,
cum unius cuiusque nominis et vocabuli memoria imagine notatur.
2.
Rei totius memoriam saepe una nota et imagine
simplici conprehendimus; hoc modo, ut si accusator dixerit ab reo hominem
veneno necatum, et hereditatis causa factum arguerit, et eius rei multos
dixerit testes et conscios esse: si hoc primum, ut ad defendendum nobis
expeditum <sit,> meminisse volemus, in primo loco rei totius imaginem
conformabimus: aegrotum in lecto cubantem faciemus ipsum illum, de quo agetur,
si formam eius detinebimus; si eum non, at aliquem aegrotum <non>
de minimo loco sumemus, ut cito in mentem venire possit. Et reum ad lectum eius
adstituemus, dextera poculum, sinistra tabulas, medico testiculos arietinos
tenentem: hoc modo et testium et hereditatis et veneno necati memoriam habere
poterimus.
|