1. Item
deinceps cetera crimina ex ordine in locis ponemus; et, quotienscumque rem
meminisse volemus, si formarum dispositione et imaginum diligenti notatione
utemur, facile ea, quae volemus, memoria consequemur.
2. Cum verborum similitudines imaginibus exprimere volemus,
plus negotii suscipiemus et magis ingenium nostrum exercebimus. Id nos hoc modo
facere oportebit: Iam domum itionem reges
Atridae parant
3. *** in loco constituere manus ad caelum tollentem
Domitium, cum a Regibus Marciis loris caedatur: hoc erit "Iam domum
itionem reges"; in altero loco Aesopum et Cimbrum subornari, ut ad
Ephigeniam, in Agamemnonem et Menelaum: hoc erit "Atridae parant." Hoc modo omnia verba erunt
expressa. Sed haec imaginum conformatio tum valet, si naturalem memoriam
exsuscitaverimus hac notatione, ut versu posito ipsi nobiscum primum transeamus
bis aut ter eum versum, deinde tum imaginibus verba exprimamus. Hoc modo
naturae subpeditabitur doctrina. Nam utraque altera separata minus erit firma,
ita tamen, ut multo plus in doctrina atque arte praesidii sit. Quod docere non
gravaremur, nei metueremus, ne, cum ab instituto nostro recessissemus, minus
commode servaretur haec dilucida brevitas praeceptionis.
1. Nunc,
quoniam solet accidere, ut imagines partim firmae et acres et ad monendum
idoneae sint, partim inbecillae et infirmae, quae vix memoriam possint
excitare, qua de causa utrumque fiat, considerandum est, ut cognita causa, quas
vitemus et quas sequamur imagines, scire possimus.
2. Docet igitur nos ipsa natura, quid oporteat fieri. Nam si
quas res in vita videmus parvas, usitatas, cottidianas, meminisse non solemus
propterea quod nulla nova nec admirabili re commovetur animus: at si quid
videmus aut audimus egregie turpe aut honestum, inusitatum, magnum,
incredibile, ridiculum, id diu meminisse consuevimus. <Itaque quas res ante
ora videmus> aut audimus, obliviscimur plerumque; quae acciderunt in
pueritia, meminimus optime saepe; nec hoc alia de causa potest accidere, nisi
quod usitatae res facile e memoria elabuntur, insignes et novae diutius <manent
in animo.
1. Solis>
exortus, cursus, occasus nemo admiratur, propterea quia cottidie fiunt; at
eclipsis solis mirantur, quia raro accidunt, et solis eclipsis magis mirantur
quam lunae, propterea quod hae crebriores sunt. Docet ergo se natura vulgari et usitata re non
exsuscitari, novitate et insigni quodam negotio commoveri. Imitetur ars igitur
naturam et, quod ea desiderat, id inveniat, quod ostendit, sequatur. Nihil est
enim, quod aut natura extremum invenerit aut doctrina primum; sed rerum
principia ab ingenio profecta sunt, exitus disciplina conparantur.
|