1. Imagines
igitur nos in eo genere constituere oportebit, quod genus in memoria diutissime
potest haerere. Id accidet, si quam maxime notatas similitudines constituemus;
si non multas nec vagas, sed aliquid agentes imagines ponemus; si egregiam
pulcritudinem aut unicam turpitudinem eis adtribuemus; si aliquas exornabimus,
ut si coronis aut veste purpurea, quo nobis notatior sit similitudo; aut si qua
re deformabimus, ut si cruentam aut caeno oblitam aut rubrica delibutam
inducamus, quo magis insignita sit forma, aut ridiculas res aliquas imaginibus
adtribuamus: nam ea res quoque faciet, ut facilius meminisse valeamus. Nam, quas res <veras> facile meminerimus, easdem fictas et diligenter
notatas meminisse non difficile est. Sed illud facere oportebit, ut identidem primos quosque locos
imaginum renovandarum causa celeriter animo pervagemus.
1. Scio
plerosque Graecos, qui de memoria sripserunt, fecisse, ut multorum verborum
imagines conscriberent, uti, qui ediscere vellent, paratas haberent, ne quid in
quaerendo consumerent operae. Quorum rationem aliquot de causis inprobamus:
primum, quod in verborum innumerabili multitudine ridiculumst mille verborum
imagines conparare. Quantulum enim poterunt haec valere, cum ex infinita
verborum copia modo aliud modo aliud nos verbum meminisse oportebit? Deinde cur volumus ab
industria quemquam removere, ut ne quid ipse quaerat, nos illi omnia parata
quaesita tradamus? Praeterea similitudine alia alius magis commovetur. Nam ut
saepe, formam si quam similem cuipiam dixerimus esse, non omnes habemus
adsensores, quod alii videtur aliud, item fit <in> imaginibus, ut, quae
nobis diligenter notata sit, ea parum videatur insignis aliis.
1. Quare
sibi quemque suo commodo convenit imagines conparare. Postremo praeceptoris est
docere, quemadmodum quaeri quidque conveniat, et unum aliquod aut alterum, non
omnia, quae eius generis erunt, exempli causa subicere, quo res possit esse
dilucidior: <ut> quom de prohemiis quaerendis disputamus, rationem damus
quaerendi, non mille prohemiorum <genera conscribimus, item arbitramur>
de imaginibus fieri convenire.
2. Nunc, ne forte verborum memoriam aut nimis difficilem aut
parum utilem arbitrere, rerum ipsarum memoria contentus sis, quod et
utilior sit et plus habeat facultatis, admonendus es, quare verborum
memoriam <non> inprobemus. Nam putamus oportere eos, qui velint res
faciliores sine labore et molestia facere, in rebus difficilioribus esse ante
exercitatos. Nec nos hanc verborum memoriam inducimus, <ut versus meminisse
possimus,> sed ut hac exercitatione illa rerum memoria, quae pertinet ad
utilitatem, confirmetur, ut ab hac difficili consuetudine sine labore ad illam
facultatem transire possimus.
1. Sed
cum in omni disciplina infirma est artis praeceptio sine summa adsiduitate
exercitationis, tum vero in nemonicis minimum valet doctrina, nisi industria,
studio labore, diligentia conprobatur. Quam plurimos locos ut habeas et quam
maxime ad praecepta adcommodatos curare poteris; in imaginibus conlocandis
exerceri cotidie convenit. Non enim, sicut a ceteris studiis abducimur
nonnumquam occupatione, item ab hac re nos potest causa deducere aliqua.
Numquam est enim, quin aliquid memoriae tradere velimus et tum maxime, cum
aliquo maiore negotio detinemur. Quare, cum sit utile facile meminisse, non te fallit, quod
tantopere utile sit, quanto labore sit adpetendum: <quod> poteris
existimare utilitate cognita. Pluribus verbis ad eam te hortari non est
sententia, ne aut tuo studio diffisi aut minus, quam res postulat, dixisse
videamur. De quinta parte rhetoricae deinceps dicemus: tu primas quasque partes
in animo frequenta et, quod maxime necesse est, exercitatione confirma.
|