I.
1. Quoniam
in hoc libro, Herenni, de ELOCUTIONE conscripsimus et, quibus in rebus opus fuit
exemplis uti, nostris exemplis usi sumus et id fecimus praeter consuetudinem
Graecorum, qui de hac re scripserunt, necessario faciendum est, ut paucis
rationem nostri consilii demus. Atque hoc necessitudine facere, non studio, satis erit signi,
quod in superioribus libris nihil neque ante rem neque praeter rem locuti
sumus. Nunc, si pauca, quae res postulat, dixerimus, tibi id, quod reliquum est
artis, ita uti instituimus, persolvemus. Sed facilius nostram rationem
intelleges, si prius, quid illi dicant, cognoveris.
2. Compluribus
de causis putant oportere, cum ipsi praeceperint, quo pacto oporteat ornare
elocutionem, unius cuiusque generis ab oratore aut poeta probato sumptum ponere
exemplum.
3. Et
primum se id modestia commotos facere dicunt, propterea quod videatur esse
ostentatio quaedam non satis habere praecipere de artificio, sed etiam ipsos
videri velle artificiose gignere exempla: hoc est, inquiunt, ostentare se, non
ostendere artem.
1. Quare
pudor in primis est ad eam rem inpedimento, ne, ut nos et solos probare, nos
amare <alios contemnere et deridere> videamur. Etenim cum possimus ab
Ennio sumere aut a Gracco ponere exemplum, videtur esse adrogantia illa
relinquere, ad sua devenire.
2. Praeterea
exempla testimoniorum locum optinent. <Id> enim, quod admonuerit et
leviter fecerit praeceptio, exemplo sicut testimonio conprobatur. Non igitur
ridiculus sit, si quis in lite aut in iudicio domesticis <testimoniis>
pugnet? Ut enim testimonium, sic exemplum rei confirmandae causa sumitur. Non
ergo oportet hoc nisi a probatissimo sumi, ne quod aliud confirmare debeat, egeat
<id> ipsum confirmationis. Etenim necesse est, aut
se omnibus anteponant et sua maxime probent, aut <negent optima esse exempla
quae a> probatissimis <oratoribus aut poetis> sumpta sint. Si se
omnibus anteponant, <intolerabili adrogantia sunt; si quos sibi praeponant
et eorum exempla suis exemplis non putant praestare, non possunt dicere, quare
sibi illos anteponant.> Quid? Ipsa auctoritas antiquorum non cum res probabiliores tum
hominum studia ad imitandum alacriora reddit? Immo erigit omnium cupiditates et
acuit industriam, cum spes iniecta est posse imitando Gracci aut Crassi
consequi facultatem.
1.
Postremo hoc
ipsum summum est artificium res varias et dispares in tot poematis et
orationibus sparsas et vage disiectas ita diligenter eligere, ut unum quodque
genus exemplorum sub singulos artis locos subicere possis. Hoc si industria
solum fieri posset, tamen essemus laudandi, cum talem laborem non fugissemus;
nunc sine summo artificio non potest fieri. Quis
est enim, qui, non summe cum tenet artem, possit ea, quae iubeat ars, de tanta
et tam diffusa scriptura notare et separare? Ceteri, cum legunt orationes bonas
aut poemata, probant oratores et poetas neque intellegunt, qua re commoti
probent, quod scire non possunt, ubi sit nec quid sit nec quo modo factum sit
id, quod eos maxime delectet; <at> is, qui et haec omnia intellegit, et
idonea maxime eligit, et omnia in arte maxime scribenda redigit in singulas
rationes praeceptionis, necesse est eius rei summus artifex sit. Hoc igitur
ipsum maximum artificium est in arte sua posse et alienis exemplis uti.
|