Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

IV.

1. Haec illi cum dicunt, magis nos auctoritate <sua commovent quam veritate> disputationis. Illud enim veremur, ne cui satis sit ad contrariam rationem probandam, quod ab ea steterint ii, et qui inventores huius artificii fuerint et vestutate iam satis omnibus probati sint. Quodsi, illorum auctoritate remota, res omnes volent cum re conparare, intellegent non omnia concedenda esse antiquitati.

2. Primum igitur, ab eis quod de modestia dicitur, videamus, <ne> nimium pueriliter proferatur. Nam si tacere aut nil scribere modestia est, cur quicquam scribunt aut locuntur? Sin aliquid suum scribunt, cur, quo setius omnia scribant, inpediuntur modestia? Quasi si quis Olympia cum venerit cursum et steterit, ut mittatur, inpudentis dicat esse illos, qui currere coeperint, ipse intra carcerem stet et naret aliis, quomodo Ladas aut boviscum sisonius cursitarint, sic isti, cum in artis curriculum descenderunt, illos, qui in eo, quod est artificii, elaborent, aiunt facere inmodeste, ipsi aliquem antiquum oratorem aut poetam laudant aut scripturam, sic uti in stadium rhetoricae prodire non audeant.

V.

1. Non ausim dicere, sed tamen vereor, ne, qua in re laudem modestiae venentur, in ea ipsa re sint inpudentes. "Quid enim tibi vis?" aliquis inquiat. "Artem tuam scribis; gignis novas nobis praeceptiones; eas ipse confirmare non potes; ab aliis exempla sumis. Vide ne facias inpudenter, qui tuo nominei velis ex aliorum laboribus libare laudem." Nam si eorum volumina prenderint antiqui oratores et poetae et suum quisque de libris suis tulerit, nihil istis, quod suum velint, relinquatur.

2. "At exempla, quoniam testimoniorum similia sunt, item convenit ut testimonia ab hominibus probatissimis sumi." Primum omnium exempla ponuntur nec confirmandi neque testificandi causa, sed demonstrandi. Non enim, cum dicimus esse exornationem, quae verbi causa constet ex similiter desinentibus verbis et sumimus hoc exemplum a Crasso: "quibus possumus et debemus" testimonium conlocamus, sed exemplum. Hoc interest igitur inter testimonium et exemplum: exemplo demonstratur id, quod dicimus, cuiusmodi sit; testimonio, esse illud ita, ut nos dicimus, confirmatur.

VI.

1. Praeterea oportet testimonium <cum re convenire; aliter enim rem non potest confirmare. At id,> quod illi faciunt, quom re non convenit. Quid ita? Quia pollicentur artem scribere, exempla proferunt ab iis plerumque, qui artem nescierunt. Tum quis est, qui possit id, quod de arte scripserit, conprobare, nisi aliquid scribat ex arte? Contraque faciunt, quam polliceri videntur. Nam cum scribere artem instituunt, videntur dicere se excogitasse, quod alios doceant; cum scribunt, ostendunt nobis, alii quid excogitarint.

2. "<At> hoc ipsum difficile est", inquiunt, "eligere de multis." Quid dicitis difficile, utrum laboriosum an artificiosum? Laboriosum non statim praeclarum. Sunt enim multa laboriosa, quae si faciatis, non continuo gloriemini; nisi etiam, si vestra manu fabulas aut orationes totas transscripsissetis, gloriosum putaretis. Sin istud artificiosum egregium dicitis, videte ne insueti rerum maiorum videamini, si vos parva res sicuti magna delectabit. Nam isto modo selegere rudis quidem nemo potest, sed sine summo artificio multi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License