1. Quisquis
enim audivit de arte paulo plus, in elocutione praesertim, omnia videre
poterit, quae <ex> arte dicentur; facere nemo poterit nisi eruditus. Ita
ut, si <Ennii> de tragoediis velis sententias eligere aut de Pacuvianis
nuntios, sed quia plane rudis id facere nemo poterit, cum feceris, te
litteratissimum putes, ineptus sis, propterea quod id facile faciat quivis
mediocriter litteratus, item si, cum de orationibus aut poematis elegeris
exempla, quae certis signis artificii notata sunt, quia rudis id nemo facere
possit, artificiosissime te fecisse putes, erres, propterea quod isto signo
videmus te nonnihil scire, aliis signis multa scire intellegemus. Quod si
artificiosum est intellegere, quae sint ex arte scripta, multo est
artificiosius ipsum scribere ex arte. Qui enim scribit artificiose, ab aliis
<commode scripta facile intellegere poterit; qui eliget facile, non continuo
commode ipse scribet. Et, si est maxime artificiosum, alio tempore utantur ea
facultate, non tum, cum parere et ipsi gignere et proferre debent. Postremo in eo vim
artificii consumant, ut ipsi ab aliis> potius eligendi, quam aliorum boni
selectores existimentur. Contra ea, quae ab ils dicuntur, qui dicunt
alienis exemplis uti oportere, satis est dictum. Nunc, quae separatim dici possint,
consideremus.
2. Dicimus
igitur eos id, quod alienis utantur, peccare, cummagis etiam delinquere, quod a
multis exempla sumant. Et de eo, quod postea diximus, antea
videamus. Si
concederem aliena oportere adsumere exempla, vincerem unius oportere, primum
quod hoc contra nulla staret illorum ratio. Licet
enim eligerent et probarent quemlibet, qui sibi in omnes res subpeditaret
exempla, vel poetam vel oratorem, cuius auctoritate niterentur. Deinde interest magni eius,
qui discere vult, utrum omnium omnia an omnia a nemine [aliud alium] putet
consequi posse. Si enim putabit posse omnia penes unum consistere, ipse quoque
ad omnium nitetur facultatem. Si id desperarit, in paucis se exercebit; ipsis
enim contentus erit, nec mirum, cum ipse praeceptor artis omnia penes unum
reperire non potuerit. Allatis igitur exemplis a Catone, a Graccis, a Laelio, a
Scipione, Galba Porcina, Crasso Antonio, ceteris, item sumptis aliis a poetis
et historiarum scriptoribus necesse erit eum, qui discet, putare ab omnibus
omnia, ab uno pauca vix potuisse sumi.
1. Quare
unius alicuius esse similem satis habebit; omnia, quae omnes habuerint, solum
habere se posse diffidet. Ergo inutilest ei, qui discere vult, <non> putare unum
omnia posse. Igitur nemo in hanc incideret opinionem, si ab uno exempla
sumpsissent. Nunc hoc signi est ipsos artis scriptores non putasse unum
potuisse in omnibus elocutionis partibus enitere, quoniam neque sua protulerunt
neque unius alicuius aut denique duorum, sed ab omnibus oratoribus et poetis
exempla sumpserunt. Deinde, si quis velit artem demonstrare nihil prodesse ad
dicendum, non male utatur hoc adiumento, quod unius omnis artis partes consequi
nemo potuerit. Quod igitur iuvat eorum rationem, qui omnino <non> probent
artem, id non ridiculum est ipsum artis scriptorem suo iudicio conprobare? Ergo
ab uno sumenda fuisse docuimus exempla, si semper aliunde sumerentur.
1. Nunc
omnino aliunde sumenda non fuisse sic intellegemus. Primum omnium, quod ab
artis scriptore adfertur exemplum, id eius artificii debet esse.
2. Ut si quis purpuram aut aliud quippiam vendens dicat:
"Sume a me, sed huius exemplum aliunde rogabo tibi quod ostendam",
sic mercem ipsi qui venditant, aliunde exemplum quaeritant aliquod mercis,
acervos se dicunt tritici habere, eorum exemplum pugno non habent, quod
ostendant. Si Triptolemus, cum a se hominibus semen gigneretur, ipse ab aliis
id hominibus mutuaretur, aut si Prometheus, cum mortalibus ignem dividere
vellet, ipse a vicinis cum testo ambulans carbunculos corrogaret, ridiculus
videretur: isti magistri, omnium dicendi praeceptores, non videntur sibi
ridicule facere, cum id, quod aliis pollicentur, ab aliis quaerunt? Si qui se fontes maximos penitus absconditos aperuisse dicat, et haec
sitiens quommaxime loquatur neque habeat, qui sitim sedet, non rideatur? Isti cum non modo dominos
se fontium, sed se ipsos fontes esse dicant et omnium rigare debeant ingenia,
non putant fore ridiculum, si, cum id polliceantur, arescant ipsi siccitate?
Chares ab Lysippo statuas facere non isto modo didicit, ut Lysippus caput
ostenderet Myronium, brachia Praxitelae, pectus Polycletium, sed omnia coram
magistrum facientem videbat, ceterorum opera vel sua sponte poterat considerare
isti credunt eos, qui haec velint discere, alia ratione doceri posse commodius.
|