Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

X.

1. Praeterea ne possunt quidem ea, quae sumuntur ab aliis, exempla tam esse artem adcommodata, propterea quod in dicendo leviter unus quisque locus plerumque tangitur, ne ars appareat; in praecipiendo expresse conscripta ponere oportet exempla, uti in artis formam convenire possint: et post in dicendo, ne possit ars eminere et ab omnibus videri, facultate oratoris occultatur. Ergo etiam ut magis ars cognoscatur, suis exemplis melius est uti.

2. Postremo haec quoque res nos duxit ad hanc rationem, quod nomina rerum Graeca <quae> convertimus, ea remota sunt a consuetudine. Quae enim res apud nostros non erant, earum rerum nomina non poterant esse usitata. Ergo haec asperiora primo videantur necesse est, id quod fiet rei, non nostra difficultate. Relicum scripturae consumetur in exemplis: haec tamen aliena si posuissemus, factum esset, ut, quod commodi esset in hoc libro, id nostrum non esset; quod asperius et inusitatum, id proprie nobis adtribueretur. Ergo hanc quoque incommoditatem fugimus. His de causis, cum artis inventionem Graecorum probassemus, exemplorum rationem secuti non sumus. Nunc tempus postulat, ut ad elocutionis praecepta transeamus.

3. Bipertita igitur erit nobis elocutionis praeceptio. Primum dicemus, quibus in generibus ferme semper omnis oratoria elocutio debeat esse; deinde ostendemus, quas res semper habere debeat.

XI.

1. Sunt igitur tria genera, quae genera nos figuras appellamus, in quibus omnis oratio non vitiosa consumitur: unam gravem, alteram mediocrem, tertiam extenuatam vocamus.

2. Gravis est, quae constat ex verborum gravium levi et ornata constructione.

3. Mediocris est, quae constat ex humiliore neque tamen ex infuma et pervulgatissima verborum dignitate.

4. Attenuata est, quae demissa est usque ad usitatissimam puri consuetudinem sermonis.

5. In gravei consumetur oratio figurae genere, si, quae cuiusque rei poterunt ornatissima verba reperiri, sive propria sive extranea, unam quamque rem adcommodabuntur; et si graves sententiae, quae in amplificatione et commiseratione tractantur, eligentur; et si exornationes sententiarum aut verborum, quae gravitatem habebunt, de quibus post dicemus, adhibebuntur. In hoc genere figurae erit hoc exemplum:

XII.

1. "Nam quis est vestrum, iudices, qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam cogitarit? Quod maleficium cum hoc scelere conparari, quod huic maleficio dignum supplicium potest inveniri? In iis, qui violassent ingenuum, matremfamilias constuprassent, volnerassent aliquem aut postremo necassent, maxima supplicia maiores consumpserunt: huic truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non reliquerunt. Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad paucos ex alieno peccato iniuria pervenit: huius sceleris qui sunt adfines, uno consilio universis civibus atrocissimas calamitates machinantur. O feros animos! O crudeles cogitationes! O derelictos homines ab humanitate! Quid agere ausi sunt aut cogitare possunt? Quo pacto hostis, revulsis maiorum sepulcris, diiectis moenibus, ovantes inruerent in civitatem; quo modo deum templis spoliatis, optimatibus trucidatis, aliis abreptis in servitutem, matribusfamiliis et ingenuis sub hostilem libidinem subiectis urbs acerbissimo concidat incendio conflagrata; qui se non putant id, quod voluerint, ad exitum perduxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati viderint cinerem. Nequeo verbis consequi, iudices, indignitatem rei; sed neglegentius id fero, quia vos mei non egetis. Vester enim vos animus amantissimus rei publicae facile edocet, ut eum, qui fortunas omnium voluerit prodere, praecipitem proturbetis ex ea civitate, quam iste hostium spurcissimorum dominatu nefario voluerit obruere."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License