1. Qui
in mediocre genus orationis profecti sunt, si pervenire eo non potuerunt,
errantes perveniunt ad confinii genus eius generis; quod appellamus
<dissolutum, quod est sine nervis et articulis; ut hoc modo appellem
"fluctuans" eo, quod> fluctuat huc et illuc nec potest confirmate
neque viriliter sese expedire. Id est eiusmodi:
2.
"Socii nostri cum belligerare nobiscum
vellent, profecto ratiocinati essent etiam atque etiam, quid possint facere, si
quidem sua sponte facerent et non haberent hinc adiutores multos, malos homines
et audaces. Solent enim diu cogitare omnes, qui magna negotia volunt
agere."
3.
Non potest huiusmodi sermo tenere adtentum
auditorem; diffluit enim totus neque quicquam conprehendens perfectis verbis
amplectitur.
4.
Qui non possunt in illa facetissima verborum
attenuatione commode versari, veniunt ad aridum et exangue genus orationis,
quod non alienum est exile nominari, cuiusmodi est hoc:
5. "Nam istic in balineis accessit ad hunc; postea
dicit: "Hic tuus servus me pulsavit." Postea dicit hic illi:
"Considerabo." Post ille convicium fecit et magis magisque
praesente multis clamavit."
6.
Frivolus hic quidem iam et inliberalis est sermo:
non enim est adeptus id, quod habet attenuata figura, puris et electis verbis
conpositam orationem.
7.
Omne genus orationis, et grave et mediocre et
adtenuatum, dignitate adficiunt exornationes, de quibus post loquemur; quae si
rarae disponentur, distinctam, sicuti coloribus, si crebrae conlocabuntur,
obliquam reddunt orationem. Sed figuram in dicendo commutare oportet, ut gravem mediocris,
mediocrem excipiat attenuata, deinde identidem commutentur, ut facile satietas
varietate vitetur.
1. Quoniam,
quibus in generibus elocutio versari debeat, dictum est, videamus nunc, quas
res debeat habere elocutio commoda et perfecta. Quae maxime admodum oratori
adcommodata est, tres res in se debet habere: elegantiam, conpositionem,
dignitatem.
2.
Elegantia est, quae facit, ut locus unus
quisque pure et aperte dici videatur. Haec
tribuitur in Latinitatem, explanationem.
3. Latinitas est, quae sermonem purum conservat, ab omni
vitio remotum. Vitia in sermone, quo minus is Latinus sit, duo possunt esse:
soloecismus et barbarismus.
4. Soloecismus est, cum in verbis pluribus consequens verbum
superius non adcommodatur.
5. Barbarismus est, cum verbis aliquid vitiose efferatur.
6. Haec
qua ratione vitare possumus, in arte grammatica dilucide dicemus.
7.
Explanatio est, quae reddit apertam et dilucidam
orationem. Ea conparatur duabus rebus, usitatis verbis et propriis. Usitata sunt ea, quae
versantur in [sermone] consuetudine cotidiana; propria, quae eius rei verba
sunt aut esse possunt, qua de loquemur.
1.
Conpositio est verborum constructio, quae facit omnes
partes orationis aequabiliter perpolitas. Ea conservabitur, si fugiemus crebras
vocalium concursiones, quae vastam atque hiantem orationem reddunt, ut haec
est:
"Bacae aeneae
amoenissime inpendebant";
et, si vitabimus
eiusdem litterae nimiam adsiduitatem, cui vitio versus hic erit exemplo - nam
hic nihil prohibet in vitiis alienis exemplis uti -:
O Tite, tute,
Tatei, tibi tanta, tyranne, tulisti,
et hic eiusdem
poetae:
quoiquam quicquam
quemquam, quemque quisque conveniat, neget;
et si eiusdem
verbi adsiduitatem nimiam fugiemus, eiusmodi:
Nam cuius rationis ratio non extet, ei
rationi ratio non est fidem habere - * -;
et, si non utemur continenter similiter cadentibus verbis, hoc modo:
Flentes, plorantes, lacrimantes, obtestantes;
et si verborum transiectionem vitabimus, nisi quae erit concinna, qua de re
posterius loquemur; quo in vitio est Caelius adsiduus, ut haec est:
In priore libro has res ad te scriptas, Luci, misimus, Aeli.
2.
Item fugere oportet longam verborum continuationem, quae
et auditoris aures et oratoris spiritum laedit.
3.
His vitiis in conpositione vitatis relicum operae
consumendum est in dignitate.
4.
Dignitas est, quae reddit ornatam orationem
varietate distinguens. Haec in verborum et in sententiarum
exornationes dividitur. Verborum exornatio est, quae ipsius sermonis insignita
continetur perpolitione. Sententiarum exornatio est, quae non in verbis, sed in
ipsis rebus quandam habet dignitatem.
|