1. Repetitio
est, cum continenter ab uno atque eodem verbo in rebus similibus et diversis
principia sumuntur, hoc modo:
"Vobis istuc adtribuendum est, vobis gratia est
habenda, vobis ista res erit honori."
Item: "Scipio Numantiam sustulit, Scipio
Kartaginem delevit, Scipio pacem peperit, Scipio civitatem <servavit.">
Item: "Tu in forum prodire, tu lucem conspicere,
tu in horum conspectum venire conaris? Audes verbum facere? Audes quicquam ab
istis petere? Audes supplicium deprecari? Quid est, quod
possis defendere? Quid est, quod <audeas postulare? Quid est, quod> tibi
concedi putes oportere? Non ius iurandum reliquisti? Non amicos prodidisti? Non parenti
manus adtulisti? Non denique in omni dedecore volutatus es?"
2. Haec
exornatio cum multum venustatis habet tum gravitatis et acrimoniae plurimum.
Quare videtur esse adhibenda et ad ornandam et ad exaugendam orationem.
3. Conversio
est, per quam non, ut ante, primum repetimus verbum, sed ad postremum
continenter revertimur, hoc modo:
"Poenos
populus Romanus iustitia vicit, armis vicit, liberalitate vicit."
Item: "Ex quo
tempore concordia de civitate sublata est, libertas sublata est, fides sublata
est, amicitia sublata est,> res publica sublata est."
Item: "C.
Laelius homo novus erat, ingeniosus erat, doctus erat, bonis viris et studiis
amicus erat: ergo in civitate primus erat."
Item: "Nam
cum istos, ut absolvant te, rogas, ut peiurent, rogas, ut exeistimationem
neglegant, rogas, ut leges populi Romani tuae libidini largiantur, rogas."
1. Conplexio
est, quae utramque conplectitur exornationem, *** utamur, quam ante exposuimus,
et ut repetatur idem verbum saepius et crebro ad idem postremum revertamur, hoc
modo:
2.
"Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt?
Kartaginienses. Qui sunt, <qui> crudelissime bellum gesserunt?
Kartaginienses. Qui sunt, qui Italiam deformaverunt? Kartaginienses. Qui sunt,
qui sibi postulent ignosci? Kartaginienses. Videte ergo, quam conveniat eos
inpetrare."
3.
Item: "Quem senatus damnarit, quem populus
damnarit, quem omnium exeistimatio damnarit, eum vos sententiis vestris
absolvatis?"
4.
Traductio est, quae facit, uti, cum idem verbum
crebrius ponatur, non modo non offendat animum, sed etiam concinniorem
orationem reddat, hoc pacto: "<Qui>
nihil habet in vita iucundius vita, is cum virtute vitam non potest
colere."
5.
Item: "Eum hominem appellas, qui si fuisset
homo, numquam tam crudeliter hominis vitam petisset. At erat inimicus. Ergo inimicum sic ulcisci voluit, ut ipse sibi reperiretur
inimicus?"
6. Item:
"Divitias sine divitis esse: <tu vero virtutem praefer divitiis>;
nam si voles divitias cum virtute conparare, vix satis idoneae tibi videbuntur
divitiae, quae virtutis pedisequae sint."
1. Ex
eodem genere est exornationis, cum idem verbum ponitur modo in hac, modo in
altera re, hoc modo:
"Cur eam rem tam studiose curas, quae tibi multas
dabit curas?"
Item: "Nam amarei iucundumst, si curetur, ne quid
insit amari."
Item: "Veniam
ad vos, si mihi senatus det veniam."
2. In
his quattuor generibus exornationum, quae adhuc propositae sunt, non inopia
verborum fit, ut ad idem verbum redeatur saepius; sed inest festivitas, quae
facilius auribus diiudicari quam verbis demonstrari potest.
3.
Contentio est, cum ex contrariis rebus oratio
conficitur, hoc pacto:
"Habet adsentatio iucunda principia, eadem exitus amarissimos
adfert."
Item: "Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem praebes."
Item: "In otio tumultuaris; in tumultu es otiosus; in re frigidissima
cales, in ferventissima friges; tacito cum opus est, clamas; ubi loqui
convenit, obmutescis; ades, abesse vis; abes, reverti cupis; in pace bellum
quaeritas, in bello pacem desideras; in contione de virtute loqueris, in
proelio prae ignavia tubae sonitum perferre non potes."
.
Hoc genere sei distingemus orationem, et graves et
ornati poterimus esse.
|