1. Exclamatio
est, quae conficit significationem doloris aut indignationis alicuius per
hominis aut urbis aut loci aut rei cuiuspiam conpellationem, hoc modo:
"Te nunc adloquor, Africane, cuius mortui quoque
nomen splendorei ac decori est civitati. Tui clarissimi nepotes suo sanguine
aluerunt inimicorum crudelitatem."
Item: "Perfidiosae Fregellae, quam facile scelere
vestro contabuistis, ut, cuius nitor urbis Italiam nuper inlustravit, eius nunc
vix fundamentorum reliquiae maneant."
Item: "Bonorum insidiatores, latrocinia, vitam
innocentissimi cuiusque petistis; tantamne ex iniquitate iudiciorum vestris
calumniis adsumpsistis facultatem?"
2. Hac exclamatione si loco utemur, raro, et cum rei
magnitudo postulare videbitur, ad quam volemus indignationem animum auditoris
adducemus.
3. Interrogatio non omnis gravis est neque concinna, sed
haec, quae, cum enumerata sunt ea, quae obsunt causae adversariorum, confirmat
superiorem orationem, hoc pacto:
4. "Cum igitur haec omnia faceres, diceres,
administrares, utrum <animos sociorum ab re publica removebas et
abalienabas, an non? Et utrum> aliquem exornarei oportuit,
qui istaec prohiberet ac fieri non sineret, an non?"
1. Ratiocinatio
est, per quam ipsi a nobis rationem poscimus, quare quicque dicamus, et crebro
nosmet a nobis petimus unius cuiusque propositionis explanationem. Ea est huiusmodi:
2.
"Maiores nostri si quam unius peccati mulierem
damnabant, simplici iudicio multorum maleficiorum convictam putabant. Quo pacto? Quam inpudicam
iudicarant, ea veneficii quoque damnata exeistimabatur. Quid ita? Quia necesse
est eam, quae suum corpus addixerit turpissimae cupiditati, timere multos. Quos
istos? Virum, parentes, ceteros, ad quos videt sui dedecoris infamiam
pertinere. Quid postea? Quos tantopere timeat, eos necesse est, *** <Quare
necesse est?> Quia nulla potest honesta ratio retinere eam, quam magnitudo
peccati facit timidam, intemperantia audacem, natura mulieris inconsideratam.
Quid? Veneficii damnatam quid putabant? Inpudicam quoque necessario. Quare?
Quia nulla facilius ad id maleficium causa, quam turpis amor et intemperans
libido commovere potuit; tum cuius mulieris animus esset corruptus, eius corpus
castum esse non putaverunt. Quid? In viris idemne hoc observabant?
Minime. Quid
ita? Quia viros ad unum quodque maleficium singulae cupiditates inpellunt,
mulieris ad omnia maleficia cupiditas una ducit." Item:
"Bene maiores hoc conparaverunt, ut neminem regem, quem armis cepissent,
vita privarent. Quid
ita? Quia, quam nobis fortuna facultatem dedisset, inicum erat in eorum
supplicium consumere, quos eadem fortuna paulo ante in amplissimo statu
conlocarat. Quid, quod exercitum contra duxit? Desino meminisse. Quid ita?
Quia viri fortis est, qui de victoria contendant, eos
hostes putare; qui victi sunt, eos homines iudicare, ut possit bellum fortitudo
minuere, pacem humanitas augere. Et ille, si vicisset, non idem fecisset? Non
profecto tam sapiens fuisset. Cur igitur ei parcis? Quia talem stultitiam
contemnere, non imitari consuevi."
1. Haec
exornatio sermonem vehementer adcommodata est et animum auditoris retineat
attentum cum venustate sermonis tum rationum expectatione.
2. Sententia est oratio sumpta de vita, quae aut quid sit
aut quid esse oporteat in vita, breviter ostendit, hoc pacto:
"Difficile est primum *** virtutes revereri, qui
semper secunda fortuna sit usus."
Item: "Liber is est existimandus, qui nulli
turpitudini servit."
Item: "Egens aeque est is, qui non satis habet, et is, cui satis nihil
potest esse."
Item: "Optima vivendi ratio est eligenda; eam iucundam consuetudo
reddet."
3.
Huiusmodi sententiae simplices non sunt
inprobandae, propterea quod habet brevis expositio, si rationis nullius
indiget, magnam delectationem.
4.
Sed illud quoque probandum est genus sententiae,
quod confirmatur subiectione rationis, hoc pacto:
"Omnes bene
vivendi rationes in virtute sunt conlocandae, propterea quod sola virtus in sua
potestate est, omnia praeterea subiecta sunt sub fortunae dominationem."
Item: "Qui
fortunis alicuius inducti amicitiam eius secuti sunt, hi, simul ac fortuna
dilapsa est, devolant omnes. Cum enim recessit ea res, quae fuit consuetudinis
causa, nihil superest, quare possint in amicitia teneri."
5. Sunt item sententiae, quae dupliciter efferuntur. Hoc modo sine ratione:
6.
"Errant, qui in prosperis rebus omnis impetus
fortunae se putant fugisse; sapienter cogitant, qui temporibus secundis casus
adversos reformidant."
|