1. Cum
ratione, hoc pacto:
"Qui adulescentium peccatis ignosci putant
oportere, falluntur, propterea quod aetas illa non est inpedimento bonis
studiis. At ii sapienter faciunt, qui adulescentes maxime castigant, ut, quibus
virtutibus omnem tueri vitam possint, eas in aetate maturissima velint
conparare."
2. Sententias interponi raro convenit, ut rei actores, non
vivendi praeceptores videamur esse: cum ita interponentur, multum adferent
ornamenti. * necesse est animi conprobet eam tacitus auditor, cum ad causam
videat adcommodari rem certam, ex vita et moribus sumptam.
3. [Contrarium idem fere est, quod contentio.] Contrarium est, quod ex rebus diversis duabus alteram breviter et facile *
confirmat, hoc pacto:
4.
"Nam, qui suis rationibus inimicus fuerit
semper, eum quomodo alienis rebus amicum fore speres?" Item: "Nam,
quem in amicitia perfidiosum cognoveris, eum quare putes inimicitias cum fide
gerere posse? Aut qui privatus intolerabili superbia fuerit, eum commodum et
cognoscentem sui fore in potestate <qui speres> et qui in sermonibus et
conventu amicorum verum dixerit numquam, eum sibi in contionibus a mendacio
temperaturum?"
5. Item: "Quos ex collibus deiecimus, cum his in campo
metuimus dimicare? Qui cum plures erant, paris nobis esse non
poterant, hi, postquam pauciores sunt, metuimus, ne sint superiores?"
1. Hoc
exornationis genus breviter et continuatis verbis perfectum debet esse, ut ***
cum commodum est auditu propter brevem et absolutam conclusionem tum vero
vehementer, id quod opus est oratori, conprobat contraria re et ex eo, quod
dubium non est, expedit illud, quod est in dubio, ut dilui non possit aut multo
difficillime possit.
2. Membrum orationis appellatur res breviter absoluta sine
totius sententiae demonstratione, quae denuo alio membro orationis excipitur,
hoc pacto:
"Et inimico proderas"
3. Id est unum, quod appellamus membrum; deinde hoc
excipiatur oportet altero:
"Et amicum laedebas."
4.
Ex duobus membris suis haec exornatio potest
constare; sed commodissima et absolutissima est, quae ex tribus constat, hoc
pacto:
"Et inimico proderas et amicum laedebas et tibi non consulebas."
Item: "Nec
rei publicae consuluisti nec amicis profuisti nec inimicis restitisti."
5. Articulus
dicitur, cum singula verba intervallis distinguentur caesa oratione, hoc modo:
"Acrimonia,
voce, voltu <adversarios> perterruisti." Item: "Inimicos
invidia, iniuriis, potentia, perfidia sustulisti."
6. Inter
huius generis et illius superioris vehementiam hoc interest: illud tardius et
rarius venit, hoc crebrius et celerius pervenit. Itaque in illo genere ex
remotione brachii et contortione dexterae gladius ad corpus adferri, in hoc
autem crebro et celeri corpus vulnere consauciarei videtur.
1.
Continuatio est et densa <et continens>
frequentatio verborum cum absolutione sententiarum. Ea utemur commodissime
tripertito: in sententia, in contrario, in conclusione. In sententia hoc pacto:
2. "Ei
non multum potest obesse fortuna, qui sibi firmius in virtute, quam in casu
praesidium conlocavit."
In contrario hoc
modo:
"Nam si qui
spei non multum conlocarit in casu, quid est quod ei magnopere casus obesse
possit?"
In conclusione hoc
pacto:
"Quodsi in
eos plurimum fortuna potest, qui suas rationes omnes in casum contulerunt, non
sunt omnia committenda fortunae ne magnam nimis in nos habeat
dominationem."
3. In
his tribus generibus ad continuationis vim adeo frequentatio necessaria est, ut
infirma facultas oratoris videatur, nisi sententiam et contrarium et
conclusionem frequentibus efferat verbis; sed alias quoque nonnumquam non
alienum est, tametsi necesse non est, eloqui res aliquas per huiusmodi
continuationes.
4. Conpar
appellatur, quod habet in se membra orationis, de quibus ante diximus, quae
constent ex pari fere numero syllabarum. Hoc non denumeratione nostra fiet -
nam id quidem puerile est - sed tantum adferet usus et exercitatio facultatis,
ut animi quodam sensu par membrum superiori referre possimus, hoc modo:
"In proelio
mortem parens obpetebat, domi filius nuptias conparabat: haec omnia gravis
casus administrabant."
Item: "Alii
fortuna dedit felicitatem, huic industria virtutem conparavit."
|