Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. XXVIII-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXVIII-XXX

XXVIII.

1. In hoc genere saepe fieri potest, ut non plane par numerus sit syllabarum et tamen esse videatur, si una aut etiam altera syllaba est alterum brevius, aut si, cum in altero plures sunt, in altero longior aut longiores, plenior aut pleniores syllabae erunt, ut longitudo aut plenitudo harum multitudinem alterius adsequatur et exaequet.

2. Similiter cadens exornatio appellatur, cum in eadem constructione verborum duo aut plura sunt verba, quae similiter isdem casibus efferantur, hoc modo:

"Hominem laudem egentem virtutis, abundantem felicitatis?"

Item: "Huic omnis in pecunia spes est, a sapientia est animus remotus: diligentia conparat divitias, neglegentia corrumpit animum, et tamen, cum ita vivit, neminem prae se ducit hominem."

3. Similiter desinens est, cum, tametsi casus non insunt in verbis, tamen similes exitus sunt, hoc pacto:

"Turpiter audes facere, nequiter studes dicere; vivis invidiose, delinquis studiose, loqueris odiose." Item: "Audaciter territas, humiliter placas."

4. Haec duo genera, quorum alterum in exitum, alterum in casus similitudine versatur, inter se vehementer conveniunt; et ea re, qui his bene utuntur, plerumque simul ea conlocant in isdem partibus orationis. Id hoc modo facere oportet:

"Perditissima ratio est amorem petere, pudorem fugere, diligere formam, neglegere famam."

5. Hic et ea verba, quae casus habent ad casus similes, et illa, quae non habent, ad similes exitus veniunt.

XXIX.

1. Adnominatio est, cum ad idem verbum et nomen acceditur commutatione vocum aut litterarum, ut ad res dissimiles similia verba adcommodentur. Ea multis et variis rationibus conficitur.

2. Adtenuatione aut conplexione eiusdem litterae sic:

"Hic, qui se magnifice iactat atque ostentat, venit ante, quam Romam venit."

3. Et ex contrario:

"Hic, quos homines alea vincit, eos ferro statim vincit."

Productione eiusdem litterae <hoc modo:

Hinc avium dulcedo ducit ad avium."

Brevitate eiusdem litterae>:
"Hic, tametsi videtur esse honoris cupidus, tantum tamen curiam diligit, quantum Curiam?"

Addendis litteris hoc pacto:

"Hic sibi posset temperare, nisi amorei mallet obtemperare."

Demendis nunc litteris sic:

+ <"Si> lenones <vitasset tamquam leones,> vitae tradidisset se."

Transferendis litteris sic:

"Videte, iudices, utrum hominei navo <an vano> credere malitis."

Commutandis hoc modo:

"Dilegere oportet, quem velis diligere."

4. Hae sunt adnominationes, quae in litterarum brevi commutatione aut productione aut transiectione aut aliquo huiusmodi genere versantur.

XXX.

1. Sunt autem aliae, quae non habent tam propinquam <in> verbis similitudinem et tamen dissimiles non sunt; quibus de generibus unum est huiusmodi:

"Quid veniam, qui sim, quare veniam, quem insimulem, cui prosim, quae postulem, brevi cognoscetis."

2. Nam hic est in quibusdam verbis quaedam similitudo non tam perfecta, quam illae superiores, sed tamen adhibenda nonnumquam. Alterum genus huiusmodi:

"Demus operam, Quirites, ne omnino patres <conscripti> circumscripti putentur."

3. Haec adnominatio magis accedit ad similitudinem quam superior, sed minus quam illae superiores, propterea quod non solum additae, sed uno tempore demptae quoque litterae sunt.

4. Tertium genus est, quod versatur in casum commutatione aut unius aut plurium nominum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License