1. Unius
nominis hoc modo:
"Alexander Macedo summo labore animum ad virtutem
a pueritia confirmavit. Alexandri virtutes per orbem terrae cum laude et gloria
vulgatae sunt. Alexandrum omnes maxime metuerant, idem plurimum dilexerunt. Alexandro si vita data
longior esset, trans Oceanum Macedonum transvolassent sarisae."
2. Hic
unum nomen in commutatione casuum volutatum est. Plura nomina casibus
conmutatis hoc modo facient adnominationem:
"Tiberium
Graccum rem publicam administrantem prohibuit indigna nex diutius in eo
commorari. Gaio Gracco similis occisio est oblata, quae virum rei publicae
amantissimum subito de sinu civitatis eripuit. Saturninum fide captum malorum
perfidia <per> scelus vita privavit. Tuus,
o Druse, sanguis domesticos parietes et voltum parentis aspersit. Sulpicio, qui paulo ante
omnia concedebant, eum brevi spatio non modo vivere, sed etiam sepelirei
prohibuerunt."
1. Haec
tria proxima genera exornationum, quorum unum in similiter cadentibus, alterum
in similiter desinentibus verbis, tertium in adnominationibus positum est,
perraro sumenda sunt, cum in veritate dicimus, propterea quod non haec videntur
<reperiri posse sine elaboratione et sumptione operae; eiusmodi autem studia
ad delectationem quam ad veritatem videntur> adcommodatiora. Quare fides et
gravitas et severitas oratoria minuitur his exornationibus frequenter
conlocatis, et non modo tollitur auctoritas dicendi, sed offenditur quoque in
eiusmodi oratione, propterea quod est in his lepos et festivitas, non dignitas
neque pulcritudo. Quare,
quae sunt ampla atque pulcra, diu placere possunt; quae lepida et concinna,
cito satietate adficiunt aurium sensum fastidiosissimum. Quomodo igitur, si
crebro his generibus utemur, puerili videmur elocutione delectari, item, si
raro interseremus has exornationes et in causa tota varie dispergemus, commode
luminibus distinctis inlustrabimus orationem.
1. Subiectio
est, cum interrogamus adversarios aut quaerimus ipsi, quid ab illis aut quid
contra nos dici possit; dein subicimus id, quod oportet dici aut non oportet,
aut nobis adiumento futurum sit aut offuturum sit idem contrario, hoc modo:
2. "Quaero igitur, unde iste tam pecuniosus factus sit.
Amplum patrimonium relictum est? At patris bona venierunt. Hereditas aliqua
venit? Non potest dici; sed etiam a necessariis omnibus exhereditatus est.
Praemium aliquod ex lite aut iudicio cepit? Non modo id non fecit, sed
etiam insuper ipse grandi sponsione victus est. Ergo,
si his rationibus locupletatus non est, sicut omnes videtis, aut isti domi
nascitur aurum, aut, unde non est licitum, pecunias cepit."
3.
Item: "Saepe, iudices, animum advorti multos
aliqua ex honesta re, quam ne inimici quidem criminari possint, sibi praesidium
petere. Quorum nihil potest adversarius facere.
Nam utrum ad patris eius virtutem confugiet? At eum
vos iurati capite damnastis. An ad suam vitam revertetur? Quam vitam
aut ubi honeste tractatam? Nam hic quidem ante oculos vestros quomodo vixerit,
scitis omnes. At cognatos suos enumerabit, quibus vos
conveniat commoveri. At hi quidem nulli sunt. Amicos proferet. At nemo est, qui
sibi non turpe putet istius amicum nominari." Item: "Credo, inimicum,
quem nocentem putabas, in iudicium adduxisti? Non:
nam indemnatum necasti. Leges, quae id facere prohibent, veritus? At ne scriptas quidem iudicasti. Cum ipse te veteris amicitiae
commonefaceret, commotus es? At nihilominus, sed etiam studiosius occidisti.
Quid? Cum tibi pueri ad pedes volutarentur, misericordia motus es? At eorum patrem
crudelissime sepultura quoque prohibuisti."
|