Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. XXXIV-XXXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXIV-XXXVI

XXXIV.

1. Multum inest acrimoniae et gravitatis in hac exornatione, propterea quod, cum quaesitum est, quid oporteat, subicitur id non esse factum. Quare facillime fit, ut exaugeatur indignitas negotii. Ex eodem genere, ut ad nostram quoque personam referamus subiectionem, sic:

2. "Nam quid me facere convenit, cum a tanta Gallorum multitudine circumsederer? Dimicarem? At cum parva manu tum prodeiremus: <locum quoque inimicissimum habebamus. Sederem in castris? At neque subsidium, quod expectarem, habebamus, neque erat, qui vitam produceremus.> Castra relinquerem? At obsidebamur. Vitam militum neglegerem? At eos videbar ea accepisse condicione, ut eos, quoad possem, incolumis patriae et parentibus conservarem. Hostium condicionem repudiarem? At salus antiquior est militum quam inpedimentorum."

3. Eiusmodi consequntur identidem subiectiones, ut ex omnibus ostendi videatur nihil potius, quam quod factumst, faciundum fuisse.

4. Gradatio est, in qua non ante ad consequens verbum descenditur, quam ad superius ascensum est, hoc modo:

"Nam quae reliqua spes manet libertatis, si illis et quod libet, licet; et quod licet, possunt; et quod possunt, audent; et quod audent, faciunt; et quod faciunt, vobis molestum non est?"

5. Item: "Non sensi hoc, et non suasi; neque suasi, et non ipse facere coepi; neque facere coepi, et non perfeci; neque perfeci, et non probavi."

Item: "Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos conparavit."

Item: "Imperium Graeciae fuit penes Athenienses, Atheniensium potiti sunt Spartiatae, Spartiatas superavere Thebani, Thebanos Macedones vicerunt, qui ad imperium Graeciae brevi tempore adiuncxerunt Asiam bello subactam."

XXXV.

1. Habet in se quendam leporem superioris cuiusque crebra repetitio verbi, quae propria est huius exornationis.

2. Definitio est, quae rei alicuius proprias amplectitur potestates breviter et absolute, hoc modo:

"Maiestas rei publicae est, in qua continetur dignitas et amplitudo civitatis."

3. Item: "Iniuriae sunt, quae aut pulsatione corpus <aut> convicio auris aut aliqua turpitudine vitam cuiuspiam violant."

4. Item: "Non est ista diligentia, set avaritia, ideo quod diligentia est accurata conservatio suorum, avaritia iniuriosa adpetitio alienorum."

5. Item: "Non est ista fortitudo, sed temeritas, propterea quod fortitudo est contemptio laboris et periculi cum ratione utilitatis et conpensatione commodorum, temeritas est cum inconsiderata dolorum perpessione gladiatoria periculorum susceptio."

6. Haec ideo commoda putatur exornatio, quod omnem rei cuiuspiam vim et potestatem ita dilucide proponit et <explicat> breviter, ut neque pluribus verbis oportuisse dici videatur neque brevius potuisse dici putetur.

7. Transitio vocatur, quae cum ostendit breviter, quid dictum sit, proponit item brevi, quid consequatur, hoc pacto:

"Modo in patriam cuiusmodi fuerit, habetis: nunc <in> parentes qualis extiterit, considerate."

Item: "Mea in istum beneficia cognoscitis; nunc, quomodo iste mihi gratiam retulerit, accipite."

8. Proficit haec aliquantum exornatio ad duas res: nam et quid dixerit commonet et ad reliqum conparat auditorem.

XXXVI.

1. Correctio est, quae tollit id, quod dictum est, et pro eo id, quod magis idoneum videtur, reponit, hoc pacto:

"Quodsi iste suos hospites rogasset, immo innuisset modo, facile hoc perfici posset."

<Item:> "Nam postquam isti vicerunt atque adeo victi sunt -, eam quomodo victoriam appellem, quae victoribus plus calamitatis quam boni dederit?"

Item: "O virtutis comes invidia, quae bonos sequeris plerumque atque adeo insectaris !"

2. Commovetur hoc genere animus auditoris. Res enim communi verbo elata * tantummodo dicta videtur; ea post ipsius oratoris correctionem magis idonea fit pronuntiatione. "Non igitur satius esset", dicet aliquis, "ab initio, praesertim cum scribas, ad optimum et lectissimum verbum devenire?" Est, cum non est satius, si commutatio verbi id erit demonstratura, eiusmodi rem esse, ut, cum eam communi verbo appellaris, levius dixisse videaris, cum ad electius verbum accedas, insigniorem rem facias. Quodsi continuo venisses ad id verbum, nec rei nec verbi gratia animadversa esset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License