1. Occultatio
est, cum dicimus nos praeterire aut non scire aut nolle dicere id, quod nunc
maxime dicimus, hoc modo:
2. "Nam de pueritia quidem tua, quam tu omnium
intemperantiae addixisti, dicerem, si hoc tempus idoneum putarem: nunc consulto
relinquo; et illud praetereo, quod te <tribuni> rei militaris
infrequentem tradiderunt; deinde quod iniuriarum satis fecisti L. Labeoni,
nihil ad hanc rem pertinere puto. Horum nihil dico: revertor ad illud, de quo iudicium est."
3. Item:
"Non dico te ab sociis pecunias cepisse; non sum in eo occupatus, quod
civitates, regna, domos omnium depeculatus es; furta, rapinas omnes tuas
omitto."
4. Haec
utilis est exornatio, si aut ad rem quam non pertineat aliis ostendere, quod
occulte admonuisse prodest aut longum est aut ignobile aut planum non potest
fieri aut facile potest reprehendi, <ut> utilius sit occulte fecisse
suspicionem, quam eiusmodi intendisse orationem, quae redarguatur.
5. Disiunctum
est, cum eorum, de quibus dicimus, aut utrumque aut unum quodque certo
concluditur verbo, sic:
"Populus
Romanus Numantiam delevit, Kartaginem sustulit, Corinthum disiecit, Fregellas
evertit. Nihil Numantinis vires corporis auxiliatae sunt, nihil
Kartaginiensibus scientia rei militaris adiumento fuit, nihil Corinthis erudita
calliditas praesidii tulit, nihil Fregellanis morum et sermonis societas
opitulata est." Item: "Formae dignitas aut morbo deflorescit aut
vetustate extinguitur."
6. Hic
utrumque, in superiore exemplo unam quamque rem certo verbo concludi videmus.
1.
Coniunctio est, cum interpositione verbi et superiores
partes orationis conprehenduntur et inferiores, hoc modo:
"Formae dignitas aut morbo deflorescit aut vetustate."
2.
Adiunctio est, cum verbum, quo res conprehenditur,
non interponimus, sed aut primum aut postremum conlocamus. Primum hoc pacto:
"Deflorescit formae dignitas aut morbo aut
vetustate."
Postremum sic:
"Aut morbo aut vetustate formae dignitas
deflorescit."
3. Ad festivitatem diiunctio est adposita: quare rarius
utemur, ne satietatem pariat; ad brevitatem coniunctio: quare saepius adhibenda
est. Hae tres exornationes de simplici genere
manant.
4.
Conduplicatio est quom ratione amplificationis aut
commiserationis eiusdem unius aut plurium verborum iteratio, hoc modo:
"Tumultus, Gai Gracce, tumultus domesticos et intestinos conparas
!"
Item: "Commotus non es, cum tibi pedes mater amplexaretur, non es
commotus?"
Item: "Nunc audes etiam venire in horum
conspectum, proditor patriae? Proditor, inquam, patriae, venire audes in horum
conspectum?"
5. Vehementer auditorem commovet eiusdem redintegratio verbi
et vulnus maius efficit in contrario causae, quasi aliquod telum saepius
perveniat in eandem partem corporis.
6. Interpretatio est, quae non iterans idem redintegrat
verbum, sed id commutat, quod positum est, alio verbo, quod idem valeat, hoc
modo:
"Rem publicam
radicitus evertisti, civitatem funditus deiecisti."
Item: "Patrem
nefarie verberasti, parenti manus scelerate attulisti."
7. Necessum
est eius, qui audit, animum commoveri, cum gravitas prioris dicti renovatur
interpretatione verborum.
1. Commutatio
est, cum duae sententiae inter se discrepantes ex traiectione ita efferuntur,
ut a priore posterior contraria priori profiscatur, hoc modo:
"Esse
oportet, ut vivas, non vivere, ut edis."
Item: "Ea re
poemata non facio, quia, cuiusmodi volo, non possum, cuiusmodi possum,
nolo."
Item: "Quae
de illo dici possunt, non dicuntur, quae dicuntur, dici non
possunt."
Item: "Poëma loquens pictura, pictura tacitum poëma debet
esse."
Item: "Si stultus es, ea re taceas: non tamen si taceas, <ea re>
stultus es."
2.
Non potest dici, quin commode fiat, cum contrariae
sententiae relatione verba quoque convertantur. Plura subiecimus exempla, ut,
quoniam difficile est hoc genus exornationis inventu, dilucidum esset, ut, cum
bene esset intellectum, facilius in dicendo inveniretur.
3.
Permissio est, cum ostendemus in dicendo nos
aliquam rem totam tradere et concedere alicuius voluntati, sic:
4.
"Quoniam omnibus rebus ereptis solum mihi
superest animus et corpus, haec ipsa, quae mihi de multis sola relicta sunt,
vobis et vestrae condono potestati. Vos me vestro quo pacto vobis videbitur
utamini atque abutamini licebit; inpunite in me quidlibet statuite; dicite
atque innuite: parebo."
5. Hoc
genus tametsi alias quoque nonnumquam tractandum est, tamen ad misericordiam
commovendam vehementissime est adcommodatum.
|