1. Dubitatio
est, cum quaerere videatur orator, utrum de duobus potius aut quid de pluribus
potissimum dicat, hoc modo:
"Offuit eo tempore plurimum rei publicae consulum
sive stultitiam sive malitiam dicere oportet sive utrumque."
Item: "Tu istuc ausus es dicere, homo omnium
mortalium - quonam te digno moribus tuis appellem nomine?"
2. Expeditio est, cum rationibus conpluribus enumeratis
quibus aliqua res confici potuerit, ceterae tolluntur, una relinquitur, quam
nos intendimus, hoc modo:
3. "Necesse est, cum constet istum fundum nostrum
fuisse, ostendas te aut vacuum possedisse, aut usu tuum fecisse, aut emisse,
aut hereditati tibi venisse. Vacuum, cum ego adessem, possidere non potuisti; usu tuum
etiam nunc fecisse non potes; emptio nulla profertur; hereditati tibi me vivo
mea pecunia venire non potuit: relinquitur ergo, ut me vi de meo fundo
deieceris."
1.
Haec exornatio plurimum iuvabit coniecturalis
argumentationes. Sed non erit, tamquam in plerisque, ut, cum velimus, ea
possimus uti: nam fere non poterimus, nisi nobis ipsa negotii natura dabit
facultatem.
2.
Dissolutum est, quod, coniunctionibus verborum e
medio sublatis, separatis partibus effertur, hoc modo:
"Gere morem
parenti, pare cognatis, obsequere amicis, obtempera legibus."
Item:
"Descende in integram defensionem, noli quicquam recusare; da servos in
quaestionem, stude verum invenire."
3.
Hoc genus et acrimoniam habet in se et
vehementissimum est et ad brevitatem adcommodatum.
4.
Praecisio est, cum dictis quibus reliqum, quod
coeptum est dici, relinquitur incoatum, sic:
"Mihi tecum
par certatio non est, ideo quod populus Romanus me - nolo dicere, ne cui forte
adrogans videar: te autem saepe ignominia dignum putavit."
Item: "Tu
istuc audes dicere, qui nuper alienae domi - non ausim dicere, ne, cum te digna
dicerem, me indignum quippiam dixisse videar."
<Hic>
atrocior tacita suspicio, quam diserta explanatio facta est.
5. Conclusio
est, quae brevi argumentatione ex iis, quae ante dicta sunt aut facta,
conficit, quid necessario consequatur, hoc modo:
"Quodsi
Danais datum erat oraculum non posse capi Troiam sine Philoctetae sagittis,
haec nihil aliud autem fecerunt, nisi Alexandrum perculerunt, hunc extinguere,
id nimirum capi fuit Troiam."
1. Restant
etiam decem exornationes verborum, quas idcirco non vage dispersimus, sed a
superioribus separavimus, quod omnes in uno genere sunt positae. Nam earum
omnium hoc proprium est, ut ab usitata verborum potestate recedatur atque in
aliam rationem cum quadam venustate oratio conferatur.
2. De quibus exornationibus nominatio est prima, quae nos
admonet, ut, cuius rei nomen aut non sit aut satis idoneum non sit, eam nosmet
idoneo verbo nominemus aut imitationis <aut significationis causa:
imitationis,> hoc modo, ut maiores rudere et mugire et murmurari et sibilare
appellarunt; significandae rei causa, sic:
"Postquam iste in rem publicam fecit impetum,
fragor civitatis in primis."
3. Hoc genere raro est utendum, sic utne novi verbi
adsiduitas odium pariat; sed si commode quis eo utatur et raro, non modo non
offendet novitate, sed etiam exornat orationem.
4. Pronominatio est, quae sicuti cognomine quodam extraneo
demonstrat id, quod suo nomine non potest appellarei; ut si quis, cum loquatur
de Graccis: "At non Africani nepotes", inquiet, "istiusmodi
fuerunt." Item si quis, de adversario cum dicat:
"Videte nunc", inquit, "iudices, quemadmodum me Plagioxiphus
iste tractarit." Hoc pacto non inornate poterimus, et in laudando et in laedendo,
in corpore aut animo aut extraneis rebus dicere sic, uti cognomen quod pro
certo nomine collocemus.
|