1. Denominatio
est, quae ab rebus propinquis et finitimis trahit orationem, qua possit
intellegi res, quae non suo vocabulo sit appellata.
2. Id a + utventorum conficitur, ut si quis, de Tarpeio
loquens, eum Capitolinum nominet,
aut invento, ut si
quis pro Libero vinum, pro Cerere frugem appellet,
aut instrumento
dominum, ut si quis Macedones appellarit hoc modo: "Non tam cito sarisae
Graeciae potitae sunt", aut idem Gallos significans: "nec tam facile
ex Italia materis Transalpina depulsa est";
aut id, quod fit,
ab eo, qui facit, ut si quis, cum bello velit ostendere aliquid quempiam
fecisse, dicat: "Mars istuc te facere necessario coegit";
aut si, quod
facit, ab eo, quod fit, ut cum desidiosam artem dicimus, quia desidiosos facit,
et frigus pigrum, quia pigros efficit.
3. Ab
eo, quod continet, id, quod continetur, hoc modo denominabitur: "Armis
Italia non potest vinci nec Graecia disciplinis" - nam hic pro Graecis et
Italis, quae continent, notata sunt -
ab eo, quod continetur, <id, quod continet,> ut si quis aurum aut
argentum aut ebur nominet, cum divitias velit nominare.
4.
Harum <omnium denominationum> magis in
praecipiendo divisio, quam in quaerendo difficilis inventio est, ideo quod
plena consuetudo est non modo poetarum et oratorum, sed etiam cottidiani
sermonis huiusmodi denominationum.
5.
Circumitio est oratio rem simplicem adsumpta
circumscribens elocutione, hoc pacto:
"Scipionis
providentia Kartaginis opes fregit."
6. Nam
hic, nisi ornandi ratio quaedam esset habita, Scipio potuit et Kartago
simpliciter appellari.
1. <Transgressio
est, quae verborum perturbat ordinem perversione aut transiectione.> Perversione, sic:
"Hoc vobis
deos inmortales arbitror dedisse virtute <pro> vestra."
2. Transiectione,
hoc modo:
"Instabilis
in istum plurimum fortuna valuit. Omnes invidiose eripuit bene vivendi casus
facultates."
3. Huiusmodi
traiectio, quae rem non reddit obscuram, multum proderit ad continuationes, de
quibus ante dictum est; in quibus oportet verba sicuti ad poeticum quendam
extruere numerum, ut perfecte et perpolitissime possint esse absolutae.
4. Superlatio
est oratio superans veritatem alicuius augendi minuendive causa. Haec sumitur
separatim aut cum conparatione. Separatim, sic:
"Quodsi
concordiam retinebimus <in civitate,> imperii magnitudinem solis ortu
atque occasu metiemur."
5. Cum
conparatione aut <a similitudine aut a> praestantia superlatio
sumitur. A similitudine, sic:
"Corpore niveum <candorem, aspectu igneum>
ardorem adsequebatur."
6. A
praestantia, hoc modo:
"Cuius ore
sermo melle dulcior profluebat."
7. Ex eodem genere est hoc:
"Tantus erat
in armis splendor, <ut> solis fulgor obscurius videretur."
8.
Intellectio est, cum res tota parva de parte
cognoscitur aut de toto pars. De parte totum sic intellegitur:
"Non illae te nuptiales tibiae eius matrimonii commonebant?"
9. Nam hic omnis sanctimonia nuptiarum uno signo tibiarum
intellegitur. <De toto pars,> ut si quis ei, qui
vestitum aut ornatum sumptuosum ostentet, dicat:
"Ostentas mihi divitias et locupletes copias iactas."
1. Ab
uno plura hoc modo intellegentur:
"Poeno fuit Hispanus auxilio, fuit inmanis ille
Transalpinus, in Italia quoque nonnemo sensit idem togatus."
2. A pluribus unum sic intellegetur:
"Atrox calamitas pectora maerore pulsabat; itaque
anhelans ex imis pulmonibus prae cura spiritus ducebat."
3.
Nam in superioribus plures Hispani et Galli et
togati, et hic unum pectus et unus pulmo intellegitur; et erit illic deminutus
numerus festivitatis, hic adauctus gravitatis gratia.
4.
Abusio est, quae verbo simili et propinquo pro
certo et proprio abutitur, hoc modo: "Vires hominis breves sunt";
aut: "parva statura"; aut: "longum in homine consilium";
aut: "oratio magna"; aut: "uti pauco sermone." Nam hic
facile est intellectu finitima verba rerum dissimilium ratione abusionis esse
traducta.
5.
Translatio est, cum verbum in quandam rem
transferetur ex alia re, quod propter similitudinem recte videbitur posse
transferri. Ea sumitur rei ante oculos ponendae causa, sic:
"Hic Italiam
tumultus expergefecit terrore subito."
6. Brevitatis
causa, sic:
"Recens
adventus exercitus extincxit subito civitatem."
7. Obscenitatis
vitandae causa, sic:
"Cuius mater
cottidianis nuptiis delectetur."
8. Augendi
causa, sic:
"Nullius
maeror et calamitas istius explere inimicitias et nefariam crudelitatem
saturare potuit."
9. Minuendi
causa, sic:
"Magno se
praedicat auxilio fuisse, quia paululum in rebus difficillimis aspiravit."
10. Ornandi
causa, sic:
"Aliquando
rei publicae rationes, quae malitia nocentium exaruerunt, virtute optimatium
revirdescent."
11. Translationem
pudentem dicunt esse oportere, ut cum ratione in consimilem rem transeat, ne
sine dilectu temere et cupide videatur in dissimilem transcurrisse.
|