1. Permutatio
est oratio aliud verbis aliud sententia demonstrans. Ea dividitur in tres
partes: similitudinem, argumentum, contrarium.
2. Per similitudinem sumitur, cum translationes plures
frequenter ponuntur a simili oratione ductae, sic:
"Nam cum canes funguntur officiis luporum,
quoinam praesidio pecuaria credemus?"
3. Per argumentum tractatur, cum a persona aut loco aut re
aliqua similitudo augendi aut minuendi causa ducitur, ut si quis Drusum Graccum
Numitoremque obsoletum <dicat.>
4. Ex contrario ducitur sic, ut si quis hominem prodigum et
luxuriosum inludens parcum et diligentem appellet.
5. Et
in hoc postremo, quod ex contrario sumitur et in illo primo, quod a
similitudine ducitur, per translationem argumento poterimus uti. Per
similitudinem sic:
"Quid ait hic rex atque Agamemnon noster, sive, ut crudelitas est,
potius Atreus?"
6.
Ex contrario, ut si quem impium, qui patrem
verberarit, Aenean vocemus, intemperantem et adulterum Ippolytum nominemus.
7.
Haec sunt fere, quae dicenda videbantur de verborum
exornationibus. Nunc res ipsa monet, ut deinceps ad sententiarum exornationes
transeamus.
1.
Distributio est, cum <in> plures res aut
personas negotia quaedam certa dispertiuntur, hoc modo:
"Qui vestrum, iudices, nomen senatus diligit, hunc oderit necesse est;
petulantissime enim semper iste obpugnavit senatum. Qui equestrem locum
splendidissimum cupit esse in civitate, is oportet istum maximae poenae dedisse
<velit,> ne iste sua turpitudine ordini honestissimo maculae atque
dedecori sit. Qui parentis habetis, ostendite istius supplicio vobis homines
impios non placere. Quibus liberi sunt, statuite exemplum, quantae poenae sint in
civitate hominibus istiusmodi conparatae."
2. Item:
"Senatus est officium <consilio civitatem iuvare; magistratus est
officium> opera et diligentia consequi senatus voluntatem; populi est
officium res optumas et homines idoneos maxime suis sententiis dilegere et
probare."
3. Et:
"Accusatoris officium est inferre crimina; defensoris diluere et
propulsare; testis dicere, quae sciat aut audierit; quaesitoris est unum
quemque horum in officio suo continere. Quare, L. Cassi, si testem, praeterquam
quod sciat aut audierit, argumentari et coniectura prosequi patieris, ius
accusatoris cum iure testimonii commiscebis, testis inprobi cupiditatem
confirmabis, reo duplicem defensionem parabis."
4. Est
haec exornatio copiosa. Conprehendit enim brevi multa, <et>
suum cuique tribuens officium separatim res dividit plures.
1. Licentia
est, cum apud eos, quos aut vereri aut metuere debemus, tamen aliquid pro iure
nostro dicimus, quod eos aut quos ii diligunt aliquo in errato vere
reprehendere videamur, hoc modo:
"Miramini,
Quirites, quod ab omnibus vestrae rationes deserantur? Quod causam vestram nemo
suscipiat? Quod se nemo vestri defensorem profiteatur? Adtribuite vestrae
culpae, desinite mirari. Quid est enim, quare non omnes istam rem fugere ac
vitare debeant? Recordamini, quos habueritis defensores; studia eorum vobis
ante oculos proponite; deinde exitus omnium considerate. Tum vobis veniat in
mentem, ut vere dicam, neglegentia vestra sive ignavia potius illos omnes ante
oculos vestros trucidatos esse, inimicos eorum vestris suffragiis in
amplissimum locum pervenisse."
2. Item:
"Nam quid fuit, iudices, quare in sententiis ferendis dubitaveritis aut
istum hominem nefarium ampliaveritis? Non apertissimae res erant criminei
datae? <Non omnes hae testibus conprobatae?>
Non contra tenuiter et nugatorie responsum? Hic vos veriti estis, si primo
coetu condemnassetis, ne crudeles existimaremini? Dum eam vitatis
vituperationem, quae longe a vobis erat afutura, eam invenistis, ut
timidi atque ignavi putaremini. Maximis privatis et publicis calamitatibus
acceptis, cum etiam maiores inpendere videantur, sedetis et oscitamini. Luci
noctem, nocte lucem expectatis. Aliquid cottidie acerbi atque incommodi
nuntiatur: et iam eum, cuius opera nobis haec accidunt, vos remoramini diutius
et alitis ad rei publicae perniciem, retinetis, quoad potestis in
civitate?"
|