1. Eiusmodi
licentia si nimium videbitur acrimoniae habere, multis mitigationibus lenietur;
nam continuo aliquid huiusmodi licebit inferre: "Hic ego virtutem vestram
quaero, sapientiam desidero, veterem consuetudinem requiro", <ut>
quod erat commotum licentia, id constituatur laude, ut altera res ab iracundia
et molestia removeat, altera res ab errato deterreat. Haec
res, sicut in amicitia, item in dicendo, <si loco> fit, maxime facit, ut
et illi, qui audient, a culpa absint, et nos, qui dicimus, ameici ipsorum et
veritatis esse videamur.
2.
Est autem quoddam genus in dicendo licentiae, quod
astutiore ratione conparatur, cum aut ita obiurgamus eos, qui audiunt, quomodo
ipsi se cupiunt obiurgari, aut id, quod scimus <facile omnes audituros,
dicimus> nos timere, quomodo accipiant, sed tamen veritate commoveri, ut
nihilosetius dicamus. Horum amborum generum exempla subiciemus; prioris,
huiusmodi:
3.
"Nimium, Quirites, animis estis simplicibus et
mansuetis; nimium creditis uni cuique. Existimatis unum quemque eniti, ut
perficiat, quae vobis pollicitus sit. Erratis et falsa spe frustra iam diu
detinemini stultitia vestra, qui, quod erat in vestra potestate, ab aliis
petere quam ipsi sumere maluistis."
4. Posterioris
licentiae hoc erit exemplum:
"Mihi cum
isto, iudices, fuit amicitia, sed ista tamen amicitia, tametsi vereor quomodo
accepturi sitis, tamen dicam, vos <me> privastis. Quid ita? Quia
ut vobis essem probatus, eum, qui vos obpugnabat, inimicum quam amicum habere
malui."
1. Ergo
haec exornatio, cui licentiae nomen est, sicuti demonstravimus, duplici ratione
tractabitur: acrimonia, quae si nimium fuerit aspera, mitigabitur laude; et
adsimulatione, de qua posterius diximus, quae non indiget mitigationis,
propterea quod imitatur licentiam et sua spontest ad animum auditoris
adcommodata.
2. Deminutio est, quom aliquid inesse in nobis aut in iis,
quos defendimus, aut natura aut fortuna aut industria dicemus egregium, quod,
ne qua significetur adrogans ostentatio, deminuitur et adtenuatur oratione, hoc
modo:
"Nam hoc pro
meo iure, iudices, dico, me labore et industria curasse, ut disciplinam
militarem non in postremis tenerem."
3. Hic
si quis dixisset: "Ut optime tenerem", tametsi vere dixisset, tamen
adrogans visus esset. Nunc et ad invidiam vitandam et laudem
conparandam satis dictum est.
4. Item: "Utrum igitur avaritiae an egestatis accessit
ad maleficium? Avaritiae? At largissimus fuit in amicos; quod signum
liberalitatis est, quae contraria est avaritiae. Egestatis? Huic quidem pater -
nolo nimium dicere - non tenuissimum patrimonium reliquit."
5. Hic quoque vitatum est, ne "magnum" aut
"maximum" diceretur. Hoc igitur in nostris aut eorum, quos
defendemus, egregiis commodis proferendis observabimus. Nam eiusmodi res et
invidiam contrahunt in vita et odium in oratione, si inconsiderate tractes. Quare quemadmodum ratione
in vivendo fugitur invidia, sic in dicendo consilio vitatur odium.
1. Descriptio
nominatur, quae rerum consequentium continet perspicuam et dilucidam cum
gravitate expositionem, hoc modo:
2. "Quodsi istum, iudices, vestris sententiis
liberaveritis, statim, sicut e cavea leo emissus aut aliqua taeterrima belua
soluta ex catenis, volitabit et vagabitur in foro, acuens dentes in unius
cuiusque fortunas, in omnes amicos atque inimicos, notos atque ignotos
incursitans, aliorum famam depeculans, aliorum caput obpugnans, aliorum domum
et omnem familiam perfringens, <rem publicam> funditus labefactans.
Quare, iudices, eicite eum de civitate, liberate omnes formidine; vobis denique
ipsis consulite. Nam si istum inpunitum dimiseritis, in vosmet ipsos, mihi
credite, feram et truculentam bestiam, iudices, inmiseritis."
3. Item: "Nam si de hoc, iudices, gravem sententiam
tuleritis, uno iudicio simul multos iugulaveritis: grandis natu parens, cuius
spes senectutis omnis in huius adulescentia posita est, quare velit in vita
manere, non habebit; fili parvi, privati patris auxilio, ludibrio et despectui
paternis inimicis erunt obpositi; tota domus huius indigna concidet calamitate.
At
inimici, statim sanguinulentam palmam crudelissima victoria potiti, insultabunt
in horum miserias. Et superbi a re simul et verbis
inveniuntur."
4.
Item: "Nam neminem vestrum fugit, Quirites,
urbe capta quae miseriae consequi soleant: arma qui contra tulerunt, statim
crudelissime trucidantur; ceteri, qui possunt per aetatem <et> veires
laborem ferre, rapiuntur in servitutem, qui non possunt, vita privantur; uno
denique atque eodem tempore domus hostili flagrabit incendio, et quos natura
aut voluntas necessitudine <et> benivolentia coniuncxit, distrahuntur;
liberi partem e gremiis diripiuntur parentum, partim in sinum iugulantur,
partim ante pedes constuprantur. Nemo, iudices, est, qui possit satis rem
consequi verbis nec efferre oratione magnitudinem calamitatis."
5.
Hoce genere exornationis vel indignatio vel
misericordia potest commoveri, cum res consequentes conprehensae universae
perspicua breviter exprimuntur oratione.
|