1. Divisio
est, quae rem semovens ab re utramque absolvit ratione subiecta, hoc modo:
"Cur ego nunc
tibi quicquam obiciam? Si probus es, non meruisti; si inprobus, non
commovere."
2. Item:
"Quid nunc ego de meis promeritis praedicem? Si meministis, obtundam; si
obliti estis, cum re nihil egerim, quid est quo verbis proficere possim?"
3. Item:
"Duae res sunt, quae possunt homines ad turpe conpendium commovere: inopia
atque avaritia. Te avarum in fraterna divisione cognovimus; inopem atque
egentem nunc videmus. Qui potes igitur ostendere causam maleficii non
fuisse?"
4. Inter
hanc divisionem et illam, quae de partibus orationis tertia est, de qua in
primo libro diximus secundum narrationem, hoc interest: illa dividit per
enumerationem aut per expositionem, quibus de rebus in totam orationem
disputatio futura sit; haec se statim explicat et brevi duabus aut pluribus
partibus subiciens rationes exornat orationem.
5. Frequentatio est, cum res tota causa dispersae coguntur
in unum locum, quo gravior aut acrior aut criminosior oratio sit, hoc pacto:
6. "A quo tandem abest iste vitio? Quid est, cur
iudicio velitis eum liberare? Suae pudicitiae proditor est, insidiator alienae;
cupidus intemperans, petulans superbus; impius in parentes, ingratus in amicos,
infestus cognatis; in superiores contumax, in aequos et pares fastidiosus, in
inferiores crudelis; denique in omnis intolerabilis."
1. Eiusdem
generis est illa frequentatio, quae plurimum coniecturalibus causis opitulatur,
cum suspiciones, quae separatim dictae minutae et infirmae erant, unum in locum
coactae rem videntur perspicuam facere, non suspiciosam, hoc pacto:
2. "Nolite igitur, nolite, iudices, ea, quae dixi,
separatim spectare; sed omnia colligite et conferte in unum. Si et commodum ad
istum ex illius morte veniebat; et vita hominis est turpissima, animus
avarissimus, fortunae familiares attenuatissimae; et res ista bono nemini
praeter istum fuit; neque alius quisquam aeque commode neque iste aliis
commodioribus rationibus facere potuit, neque praeteritum est ab isto quicquam
quod opus fuit <ad maleficium neque factum quod opus non fuit;> et cum
locus idoneus maxime quaesitus; tum occasio adgrediendi commoda; tempus adeundi
opportunissimum; spatium conficiendi longissimum sumptum est; non sine maxima
occultandi <et perficiendi> maleficii spe; et praeterea ante, quam
occisus homo is est, iste visus est in eo loco, in quo est occisio facta,
solus; paulo post in ipso maleficio vox illius, qui occidebatur, audita; deinde
post occisionem istum multa nocte domum redisse constat; postero die titubanter
et inconstanter de occisione illius locutum; haec partim testimoniis, partim
quaestionibus argumentatis omnia conprobantur et rumore populi, quem ex
argumentis natum necesse est esse verum: vestrum, iudices, est, ex his in uno
loco conlocatis, certam sumere scientiam, non suspicionem maleficii. Nam unum aliquid aut
alterum potest in istum casu cecidisse suspiciose; ut omnia inter se a primo ad
postremum conveniant, + maleficia necesse est; casu non potest fieri."
3. Vehemens
haec est exornatio et in coniecturali constitutione causae ferme semper
necessaria, et in ceteris generibus causarum et in omni oratione adhibenda
nonnumquam.
1. Expolitio
est, cum in eodem loco manemus et aliud atque aliud dicere videmur. Ea dupliciter fit: si aut eandem plane dicemus rem, aut de eadem re.
2.
Eandem rem dicemus, non eodem modo - nam id quidem
optundere auditorem est, non rem expolire - sed commutate. Commutabimus tripliciter:
verbis, pronuntiando, tractando.
3. Verbis
commutabimus, cum re semel dicta iterum aut saepius aliis verbis, quae idem
valeant, eadem res proferetur, hoc modo:
4. "Nullum
tantum est periculum, quod sapiens pro salute patriae vitandum arbitretur. Cum
agetur incolumitas perpetua civitatis, qui bonis erit rationibus praeditus,
profecto nullum vitae discrimen sibi pro fortunis rei publicae fugiendum
putabit et erit in ea sententia semper, ut pro patria studiose quamvis in
magnam descendat vitae dimicationem."
5. Pronuntiando
commutabimus, si, cum in sermone, tum in acrimonia, tum in alio atque alio
genere vocis atque gestus eadem verbis commutando pronuntiationem quoque
vehementius inmutarimus. Hoc neque commodissime scribi potest neque parum est
apertum; quare non eget exempli.
|