Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. LV-LVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LV-LVII

LV.

1. Tertium genus est commutationis, quod tractando conficitur, si sententiam traiciemus aut ad sermocinationem aut exsuscitationem.

2. Sermocinatio est - <de> qua planius paulo post suo loco dicemus, nunc breviter, quod ad hanc rem satis sit, attingemus -, in qua constituetur alicuius personae oratio adcommodata ad dignitatem, hoc modo, ut, quo facilius res cognosci possit, ne ab eadem sententia recedamus:

3. "Sapiens omnia rei publicae causa suscipienda pericula putabit. Saepe ipse secum loquitur: "Non mihi soli, sed etiam atque adeo multo potius natus sum patriae; vita, quae fato debetur, saluti patriae potissimum solvatur. Aluit haec me; tute atque honeste produxit usque ad hanc aetatem; munivit meas rationes bonis legibus, optumis <moribus, honestissimis> disciplinis. Quid est, quod a me satis ei persolvi possit, unde haec accepi?" Exinde ut haec loquetur secum sapiens saepe, in periculis rei publicae nullum ipse periculum fugiet."

4. Item mutatur res tractando, si traducitur ad exsuscitationem, cum et nos commoti dicere videamur, et auditoris animum commovemus, sic:

5. "Quis est tam tenui cogitatione praeditus, cuius animus tantis angustiis invidiae continetur, qui non hunc hominem studiosissime laudet et sapientissimum iudicet, qui pro salute patriae, pro incolumitate civitatis, pro rei publicae fortunis quamvis magnum atque atrox periculum studiose suscipiat et libenter subeat?

LVI.

1. Equidem hunc hominem magis cupio satis laudare quam possum; idemque hoc certo scio vobis omnibus usu venire."

2. Eadem res igitur his tribus in dicundo commutabitur rebus: verbis, pronuntiando, tractando; commutabimus <tractando> dupliciter: sermocinatione <et exsuscitatione.>

3. Sed de eadem re cum dicemus, plurimis utemur commutationibus. Nam cum rem simpliciter pronuntiarimus, rationem poterimus subicere; deinde dupliciter vel sine rationibus vel cum rationibus pronuntiare; deinde afferre contrarium - de quibus omnibus diximus in verborum exornationibus -; deinde simile et exemplum - de quo suo loco plura dicemus -; deinde conclusionem, de qua in secundo libro, quae opus fuerunt, diximus, demonstrantes argumentationes quemadmodum concludere oporteat: in hoc libro docuimus, cuiusmodi esset exornatio verborum, cui conclusioni nomen est. Ergo huiusmodi vehementer ornata poterit esse expolitio, quae constabit ex frequentibus exornationibus verborum et sententiarum.

4. Hoc modo igitur septem partibus tractabitur - et ab eiusdem sententiae non recedamus exemplo, ut scire possis, quam facile praeceptione rhetoricae res simplex multiplici ratione tractatur:

LVII.

1. "Sapiens nullum pro re publica periculum vitabit, ideo quod saepe, cum pro re publica perire noluerit, necesse erit cum re publica pereat; et, quoniam omnia sunt commoda <a> patria accepta, nullum incommodum pro patria grave putandum est.

2. Ergo qui fugiunt id periculum quod pro re <publica> subeundum est, stulte faciunt: nam neque effugere incommoda possunt et ingrati in civitatem reperiuntur. At, qui patriae pericula suo periculo expetant, hi sapientes putandi sunt, cum et eum, quem debent, honorem rei publicae reddunt, et pro multis perire malunt, quam cum multis.

3. Etenim vehementer est inicum vitam, quam a natura acceptam propter patriam conservaris, naturae cum cogat reddere, patriae cum roget non dare; et, cum possis cum summa virtute et honore pro patria interire, malle per dedecus et ignaviam <vivere; et cum> pro amicis et parentibus et ceteris necessariis adire <periculum velis,> pro re publica, in qua et haec <et> illud sanctissimum patriae nomen continetur, nolle in discrimen venire.

4. Ita uti contemnendus est, qui in navigio non navem quam se mavult incolumem, item vituperandus, qui in re publica discrimine suae plus quam communi saluti consulit. Navi enim fracta multi incolumes evaserunt; ex naufragio patriae salvus nemo potest enatare.

5. Quod mihi bene videtur Decius intellexisse, qui se devovisse dicitur et pro legionibus in hostis immisse medios. Amisit vitam, at non perdidit. Re enim vilissima <certam> et parva maximam redemit. Vitam dedit, accepit patriam; amisit animam, potitus est gloriam, quae cum summa laude prodita vetustate cottidie magis enitescit.

6. Quodsi pro re publica decere accedere periculum et ratione demonstratum est et exemplo conprobatum, ii sapientes sunt existimandi, qui nullum pro salute patriae periculum vitant."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License