Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. LVIII-LX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LVIII-LX

LVIII.

1. In his igitur generibus expolitio versatur: de qua producti sumus, ut plura diceremus, quod non modo, cum causam dicimus, adiuvat et exornat orationem, sed multo maxime per eam exercemur ad elocutionis facultatem. Quare conveniet extra causam in exercendo rationis adhibere expolitionis, in dicendo uti, cum exornabimus argumentationem, qua de re diximus in libro secundo.

2. Commoratio est, cum in loco firmissimo, a quo tota causa continetur, manetur diutius et eodem saepius reditur. Hac uti maxime convenit et id est oratoris boni maxime proprium. Non enim datur auditori potestas animum de re firmissima demovendi. Huic exemplum satis idoneum subici non potuit, propterea quod hic locus non est a tota causa separatus sicuti membrum aliquod, sed tamquam sanguis perfusus est per totum corpus orationis.

3. Contentio est, per quam contraria referentur. Ea est in verborum exornationibus, ut ante docuimus, huiusmodi:

"Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem praebes."

In sententiarum huiusmodi:

"Vos huius incommodis lugetis, iste rei publicae calamitate laetatur. Vos vestris fortunis diffiditis, iste solus suis eo magis confidit."

4. Inter haec duo contentionum genera hoc interest: illud ex verbis celeriter relatis constat; hic sententiae contrariae ex conparatione referantur oportet.

LIX.

1. Similitudo est oratio traducens ad rem quampiam aliquid ex re dispari simile. Ea sumitur aut ornandi causa aut probandi aut apertius dicendi aut ante oculos ponendi. <Et> quomodo quattuor de causis sumitur, item quattuor modis dicitur: per contrarium, per negationem, per conlationem, per brevitatem. Ad unam quamque sumendae causam similitudinis adcommodabimus singulos modos pronuntiandi.

2. Ornandi causa sumitur per contrarium sic:

"Non enim, quemadmodum in palaestra, qui taedas candentes accipit, celerior est in cursu continuo, quam ille, qui tradit, item melior imperator novus, qui accipit exercitum, quam ille, qui decedit; propterea quod defatigatus cursor integro facem, hic peritus imperator inperito exercitum tradit."

3. Hoc sine similei satis plane et perspicue et probabiliter dici potuit hoc modo: "Dicitur minus bonos imperatores a melioribus exercitus accipere solere"; sed ornandi causa simile sumptum est, ut orationi quaedam dignitas conparetur. Dictum autem est per contrarium. Nam tum similitudo sumitur per contrarium, cum ei rei, quam nos probamus, aliquam rem negamus esse similem. [ut paulo ante, cum de cursoribus adserebatur.]

4. Per negationem dicetur probandi causa hoc modo:

"Neque equus indomitus, quamvis bene natura conpositus sit, idoneus potest esse ad eas utilitates, quae desiderantur ab equo; neque homo indoctus, quamvis sit ingeniosus, ad virtutem potest pervenire."

5. Hoc probabilius factum est, quod magis est veri simile non posse virtutem sine doctrina conparari, quoniam quidem ne equus quidem indomitus idoneus possit esse. Ergo sumptum est probandi causa, dictum autem per negationem; id enim perspicuum est de primo similitudinis verbo.

LX.

1. Sumetur et apertius dicendi causa simile - dicitur per brevitatem - hoc modo:

"In amicitia gerenda, sicut in certamine currendi, non ita convenit exerceri, ut, quoad necesse sit, venire possis, sed ut productus studio et viribus ultra facile procurras."

2. Nam hoc simile est, ut apertius intellegatur mala ratione facere, qui reprehendant eos, qui verbi causa post mortem amici liberos eius custodiant, propterea quod in cursore tantum velocitatis esse oporteat, ut efferatur ultra finem, in amico tantum benivolentiae, ut ultra quam quod amicus sentire possit, procurrat amicitiae studio. Dictum autem simile est per brevitatem. Non enim ita, ut in ceteris rebus, res ab re separata est, sed utraeque res coniuncte et confuse pronuntiatae.

3. Ante oculos ponendi negotii causa sumetur similitudo - dicetur per conlationem - sic:

"Uti citharoedus cum prodierit optime vestitus, palla inaurata inductus, cum clamyde purpurea variis coloribus intexta, et cum corona aurea, magnis fulgentibus gemmis inluminata, citharam tenens exornatissimam auro et ebore distinctam, ipse praeterea forma et specie sit et statura adposita ad dignitatem: si, cum magnam populo commorit iis rebus expectationem, repente, silentio facto, vocem mittat acerbissimam cum turpissimo corporis motu, quo melius ornatus et magis fuerit expectatus, eo magis derisus et contemptus eicitur; item, si quis in excelso loco et in magnis ac locupletibus copiis conlocatus fortunae muneribus et naturae commodis omnibus abundabit, si virtutis et artium, quae virtutis magistrae sunt, egebit, quo magis ceteris rebus erit copiosus et inlustris et expectatus, eo vehementius derisus et contemptus ex omni conventu bonorum eicietur."

4. Hoc simile exornatione utriusque rei, alterius inertiae [artificis] alterius stultitiae simili ratione conlata, sub aspectus omnium rem subiecit. Dictum autem est per conlationem, propterea quod proposita similitudine paria sunt omnia relata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License