1. In
similibus observare oportet diligenter, ut, cum rem afferamus similem, cuius
rei causa similitudinem adtulerimus, verba ad similitudinem habeamus
adcommodata. Id est huiusmodi:
"Ita ut
irundines aestivo tempore praesto sunt, frigore pulsae recedunt -"
ex eadem
similitudine nunc per translationem verba sumimus:
"item falsi
amici sereno vitae tempore praesto sunt; simul atque hiemem fortunae viderunt,
devolant omnes."
2. Sed
inventio similium facilis erit, si quis sibi omnes res, animantes et inanimas,
mutas et eloquentes, feras et mansuetas, terrestris, caelestis, maritimas,
artificio, casu, natura conparatas, usitatas atque inusitatas, frequenter
ponere ante oculos poterit et ex his aliquam venari similitudinem, quae aut
ornare aut docere aut apertiorem rem facere aut ponere ante oculos possit. Non
enim res tota totae rei necesse est similis sit, sed id ipsum, quod conferetur,
similitudinem habeat oportet.
1.
Exemplum est alicuius facti aut dicti praeteriti cum
certi auctoris nomine propositio. Id sumitur isdem de causis, quibus
similitudo. Rem ornatiorem facit, cum nullius rei nisi dignitatis causa
sumitur; apertiorem, cum id, quod sit obscurius, magis dilucidum reddit;
probabiliorem, cum magis veri similem facit; ante oculos ponit, cum exprimit
omnia perspicue, <ut> res prope dicam manu temptari possit. Unius
cuiusque generis singula subiecissemus exempla, nisi <et> exemplum quod
genus est, in expolitione demonstrassemus et causas sumendi in similitudine
aperuissemus. Quare noluimus neque pauca, quominus intellegeretur, neque re
intellecta plura scribere.
2.
Imago est formae cum forma cum quadam similitudine
conlatio. Haec sumitur aut laudis aut vituperationis causa. Laudis causa, sic:
"Inibat in proelium,
corpore tauri validissimi, impetu leonis acerrimi simili."
3. Vituperationis, ut in odium adducat hoc modo:
"Iste, qui cottidie per forum medium tamquam
iubatus draco serpit dentibus aduncis, aspectu venenato, spiritu rabido, circum
inspectans huc et illuc, si quem reperiat, cui aliquid mali faucibus adflare,
ore adtingere, dentibus insecare, lingua aspergere possit."
4. Ut in invidiam adducat, hoc modo:
"Iste, qui divitias suas iactat, sicut Gallus e
Phrygia aut hariolus quispiam depressus et oneratus auro clamat et
delerat."
5. In contemptionem sic:
"Iste, qui tamquam coclea abscondens retentat
sese tacitus, quom domo totus ut comeditur aufertur."
1. Effictio
est, cum exprimitur atque effingitur verbis corporis cuiuspiam forma, quoad
satis sit ad intellegendum, hoc modo:
"Hunc,
iudices, dico, rubrum, brevem, incurvom, canum, subcrispum, caesium, cui sane
magna est in mento cicatrix, si quo modo potest vobis in memoriam redire."
2. Habet
haec exornatio cum utilitatem, si quem velis demonstrare, tum venustatem, si
breviter et dilucide facta est.
3. Notatio
est, cum alicuius natura certis describitur signis, quae, sicuti notae quae
naturae sunt adtributa; ut si velis non divitem, sed ostentatorem pecuniosi
describere:
4. "Iste",
inquies, "iudices, qui se dici divitem putabat esse praeclarum, primum
nunc videte, quo vultu nos intueatur. Nonne vobis videtur dicere: "***
dant, si mihi molesti non essetis?" Cum vero sinistra mentum sublevavit,
existimat se gemmae nitore et auri splendore aspectus omnium praestringere. -
Cum puerum respicit hunc unum, quem ego novi - vos non arbitror -, alio nomine
appellat, deinde alio atque alio. "At eho tu",
inquit, "veni, Sannio, ne quid is barbaris turbent"; ut ignoti, qui
audient, unum putent selegi de multis. Ei dicit in aurem, aut ut domi lectuli
sternantur, aut ab avunculo rogetur Aethiops qui ad balineas veniat, aut
asturconi locus ante ostium suum detur, aut aliquod fragile falsae choragium
gloriae conparetur. Deinde exclamat, ut omnes audiant: "Videto, ut
diligenter numeretur, si potest, ante noctem." Puer, qui iam bene eri
naturam norit: "Tu illo <plures> mittas oportet", inquit,
"si hodie vis transnumerari." "Age" inquit, "duc tecum
Libanum et Sosiam." "Sane." Deinde casu veniunt hospites homini,
quos iste, dum splendide peregrinatur, <invitat.> Ex ea re homo hercule
sane conturbatur; sed tamen a vitio naturae non recedit. "Bene",
inquit, "facitis, cum venitis: sed rectius fecissetis, si ad me domum
recta abissetis." "Id fecissemus", inquiunt illi, "si domum
novissemus." "At istud quidem facile fuit undelibet invenire. Verum
ite mequum." Secuntur illi. Sermo interea huius consumitur omnis in
ostentatione: quaerit, in agris frumenta cuiusmodi sint; negat se, quia villae
incensae sint, accedere posse: nec aedificare etiamnunc audere; "tametsi
in Tusculano quidem coepi insanire et in isdem fundamentis aedificare."
|