1. Dum
haec loquitur, venit in aedes quasdam, in quibus sodalicium erat eodem die
futurum; quo iste pro notitia domnaedi iam it intro cum hospitibus. "Hic", inquit, "habito." Perspicit argentum, quod erat
expositum, visit triclinium stratum: probat. Accedit servulus; dicit homini
clare, dominum iam venturum, si velit exire. "Itane?" inquit.
"Eamus hospitis; frater venit ex Falerno: ego illi obviam pergam; vos huc
decuma venitote." Hospites discedunt. Iste se raptim domum suam conicit;
<illi> decuma, quo iusserat, veniunt. Quaerunt hunc; reperiunt, domus
cuia sit; in diversorium derisi conferunt sese. Vident hominem posteri die;
narrant, expostulant, accusant. Ait iste eos similitudine loci deceptos angiporto toto
deerrasse; contra valetudinem suam ad noctem multam expectasse. Sannioni puero
negotium dederat, ut vasa, vestimenta, pueros rogaret: servolus non inurbanus
satis strenue et concinne conparat. Iste hospites domum deducit: ait se aedes
maximas cuidam amico ad nuptias commodasse. Nuntiat puer argentum repeti:
pertimuerat enim, qui commodarat. "Apage <te",> inquit,
"aedes commodavi, familiam dedi: argentum quoque vult? Tametsi hospites habeo, tamen utatur licet, nos Samis delectabimur." Quid ego, quae deinde
efficiat, narem? Eiusmodi est hominis natura, ut quae singulis diebus efficiat
gloria atque ostentatione, ea vix annuo sermone enarrare possim."
1. Huiusmodi
notationes, quae describunt, quod consentaneum sit unius cuiusque naturae,
vehementer habent magnam delectationem: totam enim naturam cuiuspiam ponunt
ante oculos, aut gloriosi, ut nos exempli causa coeperamus, aut invidi aut
tumidi aut avari, ambitiosi, amatoris, luxuriosi, furis, quadruplatoris;
denique cuiusvis studium protrahi potest in medium tali notatione.
2. Sermocinatio est, cum alicui personae sermo adtribuitur
et is exponitur cum ratione dignitatis, hoc pacto:
3. "Cum militibus urbs redundaret et omnes timore
obpressi domi continerentur, venit iste cum sago, gladio succinctus, tenens
iaculum; III adulescentes hominem simili ornatu subsecuntur. Inrupit in aedes
subito, deinde magna voce: "Ubi est iste beatus", inquit,
"aedium dominus? Quin mihi praesto fuit? Quid tacetis?" Hic ali omnes stupidi
timore obmutuerunt. Uxor illius infelicissimi cum maximo fletu ad istius pedes
abiecit sese. "Per te", inquit, "ea quae tibi dulcissima sunt in
vita: miserere nostri, noli extinguere extinctos, fer mansuete fortunam: nos
quoque fuimus beati: nosce te esse hominem." - "Quin illum mihi datis
ac vos auribus meis opplorare desinitis? Non abibit." Illi nuntiatur
interea venisse istum et clamore maximo mortem minari. Quod simul ut audivit:
"Heus", inquit, "Gorgia pediseque puerorum, absconde pueros,
defende, fac, ut incolumis <ad> adulescentiam <perducas.>" Vix
haec dixerat, cum ecce iste praesto "sedes", inquit, "audax? Non
vox mea tibi vitam ademit? Exple meas inimicitias et iracundiam satura
tuo sanguine." Ille cum magno spiritu verba: "<Metuebam>",
inquit, "ne plane victus essem. Nunc video: iure mecum contendere non vis,
ubi superarei turpissimum et superare pulcherrimum est: interficere vis.
Occidar equidem, sed victus non peribo." "Ut in extremo vitae tempore
etiam sententias eloqueris ! Numquam ei, quem vides dominari, vis
supplicare?" Tum mulier: "Immo iste quidem rogat et supplicat: sed
tu, quaeso, commovere; et tu per deos", inquit, "hunc examplexare.
Dominus est; vicit hic te, vince tu nunc animum." "Quin
desinis", inquit, "uxor, loqui, quae me digna non sint? Tace et quae
curanda sunt, cura. Tu cessas mihi vitam, tibi omnem bene vivendi spem mea morte
eripere?" Iste mulierem propulit ab se lamentantem; illi nescio quid
incipienti dicere, quod dignum videlicet illius virtute esset, gladium in
latere defixit."
4. Puto
in hoc exemplo datos esse uni cuique sermones ad dignitatem adcommodatos; id
quod oportet in <hoc> genere conservare.
5. Sunt
item sermocinationes consequentes hoc genus: "Nam quid putamus illos
dicturos, si hoc iudicaritis? Nonne omnes hac utentur oratione?" deinde
subicere sermonem.
1.
Conformatio
est, cum aliqua, quae non adest, persona confingitur quasi adsit, aut cum res
muta aut informis fit eloquens, et forma ei et oratio adtribuitur ad dignitatem
adcommodata, aut actio quaedam, hoc pacto:
"Quodsi nunc
haec urbs invictissima vocem mittat, non hoc pacto loquatur: "Ego illa
plurimis tropeis ornata, triumphis ditata certissimis, clarissimis locupletata
victoriis, nunc vestris seditionibus, o cives, vexor; quam dolis malitiosa
Kartago, viribus probata Numantia, disciplinis erudita Corinthus labefactare
non potuit, eam patimini nunc ab homunculis deterrumis proteri atque
conculcari?""
2. Item:
"Quodsi nunc Lucius ille Brutus revivescat et hic ante pedes vestros
adsit, is non hac utatur oratione: "Ego reges eieci, vos tyrannos
introducitis; ego libertatem, quae non erat, peperi, vos partam servare non
vultis; ego capitis mei periculo patriam liberavi, vos liberi sine periculo
esse non curatis?""
3.
Haec conformatio licet in plures <res>,
in mutas atque inanimas transferatur. Proficit plurimum in amplificationis
partibus et conmiseratione.
|