Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER IV
    • Capp. LXVII-LXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. LXVII-LXIX

LXVII.

1. Significatio est res, quae plus in suspicione relinquit, quam positum est in oratione. Ea fit per exsuperationem, ambiguum, consequentiam, abscisionem, similitudinem.

2. Per exsuperationem, cum plus est dictum, quam patitur veritas, augendae suspicionis causa, sic:

"Hic de tanto patrimonio tam cito testam, qui sibi petat ignem, non reliquit."

3. Per ambiguum, cum verbum potest in duas pluresve sententias accipi, sed accipitur <tamen> in eam partem, quam vult is, qui dixit; ut de eo si dicas, qui multas hereditates adierit: "Prospice tu, qui plurimum cernis."

4. Ambigua quemadmodum vitanda sunt, quae obscuram reddunt orationem, item haec consequenda, quae conficiunt huiusmodi significationem. Ea reperientur facile, si noverimus et animum adverterimus verborum ancipites aut multiplices potestates.

5. Per consequentiam significatio fit, cum res, quae sequantur aliquam rem, dicuntur, ex quibus tota res relinquitur in suspicione; ut si salsamentari filio dicas: "Quiesce tu, cuius pater cubitis emungi solebat."

6. Per abscisionem, si, cum incipimus aliquid dicere, <deinde> praecidamus, et ex eo, quod iam diximus, satis relinquitur suspicionis, sic:

"Qui ista forma et aetate nuper alienae domi - nolo plura dicere."

7. Per similitudinem, cum aliqua re simili allata nihil amplius dicimus, sed ex ea significamus, quid sentiamus, hoc modo:

"Noli, Saturnine, nimium populi frequentia fretus esse: inulti iacent Gracci."

8. Haec exornatio plurimum festivitatis habet interdum et dignitatis; sinit enim quiddam tacito oratore ipsum auditorem suspicari.

LXVIII.

1. Brevitas est res ipsis tantummodo verbis necessariis expedita, hoc modo:

"Lemnum praeteriens cepit, inde Thasi praesidium reliquit, post urbem Viminacium sustulit, inde pulsus in Hellespontum statim potitur Abydi."

2. Item: "Modo consul quondam, is deinde primus erat civitatis; tum proficiscitur in Asiam; deinde hostis <et exul> est dictus; post imperator, et postremo factus est consul."

3. Habet paucis conprehensa brevitas multarum rerum expeditionem. Quare adhibenda saepe est, cum aut res non egent longae orationis aut tempus non sinet commorari.

4. Demonstratio est, cum ita verbis res exprimitur, ut geri negotium et res ante oculos esse videatur. Id fieri poterit, si, quae ante et post et in ipsa re facta erunt, conprehendemus aut a rebus consequentibus aut circum instantibus non recedimus, hoc modo:

5. "Quod simul atque Graccus prospexit, fluctuare populum, verentem, ne ipse auctoritate <senatus> commotus sententia desisteret, iubet advocari contionem. Iste interea scelere et malis cogitationibus redundans evolat e templo Iovis: sudans, oculis ardentibus, erecto capillo, contorta toga, cum pluribus aliis ire celerius coepit. Illei praeco faciebat audientiam; hic, subsellium quoddam excors calce premens, dextera pedem defringit et hoc alios iubet idem facere. Cum Graccus deos inciperet precari, cursim isti impetum faciunt et ex aliis ali partibus convolant atque e populo unus: "Fuge, fuge", inquit, "Tiberi. Non vides? Respice, inquam." Deinde vaga multitudo, subito timore perterrita, fugere coepit. At iste, spumans ex ore scelus, anhelans ex infimo pectore crudelitatem, contorquet brachium et dubitantei Gracco, quid esset, neque tamen locum, in quo constiterat, relinquenti, percutit tempus. Ille, nulla voce delabans insitam virtutem, concidit tacitus. Iste viri fortissimi miserando sanguine aspersus, quasi facinus praeclarissimum fecisset circum inspectans, et hilare sceleratam gratulantibus manum porrigens, in templum Iovis contulit sese."

LXIX.

1. Haec exornatio plurimum prodest in amplificanda et conmiseranda re huiusmodi enarrationibus. Statuit enim rem totam et prope ponit ante oculos.

2. Omnes rationes honestandae studiose collegimus elocutionis: in quibus, Herenni, si te diligentius exercueris, et gravitatem et dignitatem et suavitatem habere in dicundo poteris, ut oratorie plane loquaris, ne nuda atque inornata inventio vulgari sermone efferatur. Nunc identidem nosmet ipsi nobis instemus - res enim communis agetur -, ut frequenter et adsidue consequamur artis rationem studio et exercitatione; quod alii cum molestia tribus de causis maxime faciunt: aut si quicum libenter exerceantur non habent, aut si diffidunt sibi, aut nesciunt, quam viam sequi debeant; quae ab nobis absunt omnes difficultates. Nam et simul libenter exerceamur propter amicitiam, cuius initium cognatio facit, cetera philosophiae ratio confirmabit: et nobis non diffidimus, propterea quod et aliquantum processimus, et alia sunt meliora, quae multo intentius petimus in vita, ut, etiamsi non pervenerimus in dicendo quo volumus, parva pars vitae perfectissimae desideretur; et viam quam sequamur, habemus, propterea quod in his libris nihil praeteritum est rhetoricae praeceptionis. Demonstratum est enim, quomodo res in omnibus generibus causarum invenire oporteat; dictum est, quo pacto eas disponere conveniat; traditum est, qua ratione esset pronuntiandum; praeceptum est, qua via meminisse possemus; demonstratum est, quibus modis perfecta elocutio conpararetur. Qua si sequimur, acute et cito reperiemus, distincte et ordinate disponemus, graviter et venuste pronuntiabimus, firme et perpetue meminerimus, ornate et suaviter eloquemur. Ergo amplius in arte rhetorica nihil est. Haec omnia adipiscemur, si rationes praeceptionis diligentia consequemur exercitationis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License