1. INVENTIO
in sex partes orationis consumitur: in exordium, narrationem, divisionem,
confirmationem, confutationem, conclusionem.
2. Exordium est principium orationis, per quod animus
auditoris constituitur ad audiendum.
3. Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum
expositio.
4. Divisio est, per quam aperimus, quid conveniat, quid in
controversia sit, et per quam exponimus, quibus de rebus simus acturi.
. Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum
adseveratione.
5. Confutatio est contrariorum locorum dissolutio.
6.
Conclusio est artificiosus orationis terminus.
7.
Nunc, quoniam una cum oratoris officiis, quo res
cognitu facilior esset, producti sumus, ut de orationis partibus loqueremur et
eas ad inventionis rationem adcommodaremus, de exordio primum dicendum videtur.
1. Causa
posita, quo commodius exordiri possimus, genus causae est considerandum. Genera
causarum sunt quattuor: honestum, turpe, dubium, humile.
2. Honestum causae genus putatur, cum aut id defendimus,
quod ab omnibus defendendum videtur, aut obpugnabimus, quod ab omnibus videtur
obpugnari debere ut pro viro forti contra parricidam.
3. Turpe genus intellegitur, cum aut honesta res obpugnatur
aut defenditur turpis.
4.
Dubium genus est, cum habet in se causa et
honestatis et turpitudinis partem.
5.
Humile genus est, cum contempta res adfertur.
1. Cum
haec ita sint, conveniet exordiorum rationem ad causae genus adcommodari.
Exordiorum duo sunt genera: principium, quod Graece prohemium appellatur, et
insinuatio, quae epodos nominatur.
2. Principium est, cum statim auditoris animum nobis idoneum
reddimus ad audiendum. Id ita sumitur, ut attentos, ut dociles, ut benivolos
auditores habere possimus.
3. Si genus causae dubium habebimus, a benivolentia
principium constituemus, ne quid illa turpitudinis pars nobis obesse possit.
4. Sin humile genus erit causae, faciemus attentos.
5. Sin turpe causae genus erit, insinuatione utendum est, de
qua posterius dicemus, nisi quid nacti erimus, qua re adversarios criminando
benivolentiam captare possimus.
6. Sin honestum genus causae erit, licebit recte vel uti vel
non uti principio. Si uti volemus, aut id oportebit ostendere, qua re causa sit
honesta, aut breviter, quibus de rebus simus dicturi, exponere. Sin principio uti nolemus,
ab lege, ab scriptura, aut ab aliquo nostrae causae adiumento principium capere
oportebit.
|