1. Quoniam
igitur docilem, benivolum, attentum auditorem habere volumus, quo modo quidque
effici possit, aperiemus.
2. Dociles auditores habere poterimus, si summam causae
breviter exponemus et si attentos eos faciemus; nam docilis est, qui attente
vult audire.
3. Attentos habebimus, si pollicebimur nos de rebus magnis,
novis, inusitatis verba facturos aut de iis, quae ad rem publicam pertineant,
aut ad eos ipsos, qui audient, aut ad deorum inmortalium religionem; et si
rogabimus, ut attente audiant; et si numero exponemus res, quibus de rebus
dicturi sumus.
1. Benivolos
auditores facere quattuor modis possumus: ab nostra, ab adversariorum
nostrorum, ab auditorum persona, et ab rebus ipsis.
2. Ab nostra persona benivolentiam contrahemus, si nostrum
officium sine adrogantia laudabimus, atque in rem publicam quales fuerimus aut
in parentes aut in amicos aut in eos, qui audiunt aliquid referemus, dum haec
omnia ad eam ipsam rem, qua de agitur, sint adcommodata. Item si nostra
incommoda proferemus, inopiam, solitudinem, calamitatem; et si orabimus, ut
nobis sint auxilio et simul ostendemus nos in aliis noluisse spem habere.
3. Ab adversariorum persona benivolentia captabitur, si eos
in odium, in invidiam, in contemptionem adducemus.
4. In odium rapiemus, si quid eorum spurce, superbe,
perfidiose, crudeliter, confidenter, malitiose, flagitiose factum proferemus.
5. In invidiam trahemus, si vim, si potentiam, si factionem,
divitias, incontinentiam, nobilitatem, clientelas, hospitium, sodalitatem,
adfinitates adversariorum proferemus, et his adiumentis magis quam veritati eos
confidere aperiemus.
6. In contemptionem adducemus, si inertiam ignaviam,
desidiam luxuriam adversariorum proferemus.
7. Ab auditorum persona benivolentia colligitur, si res
eorum fortiter, sapienter, mansuete, magnifice iudicatas proferemus; et si,
quae de iis existimatio, quae iudicii expectatio sit, aperiemus.
8. Ab rebus ipsis benivolum efficiemus auditorem, si nostram
causam laudando extollemus, adversariorum per contemptionem deprimemus.
1.
Deinceps de insinuatione aperiendum est.
2.
Tria sunt tempora, quibus principio uti non
possumus, quae diligenter sunt consideranda: aut cum turpem causam habemus, hoc
est, cum ipsa res animum auditoris a nobis alienat; aut cum animus auditoris
persuasus esse videtur ab iis, qui ante contra dixerunt; aut cum defessus est
eos audiendo, qui ante dixerunt.
3.
Si causa turpitudinem habebit, exordiri poterimus
his rationibus: rem, hominem spectari oportere; non placere nobis ipsis, quae
facta dicantur ab adversariis, et esse indigna aut nefaria; deinde cum diu rem
auxerimus, nihil simile a nobis factum ostendemus; aut aliquorum iudicium de
simili causa aut de eadem aut de minore aut de maiore proferemus, deinde ad
nostram causam pedetemptim accedemus et similitudinem conferemus. Item si
negabimus nos de adversariis aut de aliqua re dicturos, et tamen occulte
dicemus interiectione verborum.
|