Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

X.

1. Si persuasus auditor <fuerit, id est>, si oratio adversariorum fecerit fidem auditoribus - neque enim non facile scire poterimus, quoniam non sumus nescii, quibus rebus fides fieri soleat - ergo si fidem factam putabimus, his nos rebus insinuabimus ad causam: de eo, quod adversarii firmissimum sibi adiumentum putarint, primum nos dicturos pollicebimur; ab adversarii dicto exordiemur, et ab eo maxime, quod ille nuperrime dixerit; dubitatione utemur quid potissimum dicamus aut quoi loco primum respondeamus, cum admiratione.

2. Si defessi erint audiendo, ab aliqua re, quae risum movere possit, ab apologo, fabula verei simili, imitatione depravata, inversione, ambiguo, suspicione, inrisione, stultitia, exuperatione, collectione, litterarum mutatione, praeter expectationem, similitudine, novitate, historia, versu, ab alicuius interpellatione aut adrisione; <si promiserimus> aliter ac parati fuerimus, nos esse dicturos, nos non eodem modo, ut ceteri soleant, verba facturos; quid alii soleant, quid nos facturi sumus, breviter exponemus.

XI.

1. Inter insinuationem et principium hoc interest. Principium eius modi debet esse, ut statim apertis rationibus, quibus praescripsimus, aut benivolum aut attentum aut docilem faciamus auditorem: at insinuatio eiusmodi debet esse, ut occulte per dissimulationem eadem illa omnia conficiamus, ut ad eandem commoditatem in dicendi opere venire possimus. Verum hae tres utilitates tametsi in tota oratione sunt conparandae, hoc est, ut auditores sese perpetuo nobis adtentos, dociles, benivolos praebeant, tamen id per exordium causae maxime conparandum est. Nunc, ne quando vitioso exordio utamur, quae vitia vitanda sint, docebo.

2. Exordienda causa servandum est, ut lenis sit sermo et usitata verborum consuetudo, ut non adparata videatur oratio esse.

3. Vitiosum exordium est, quod in plures causas potest adcommodari, quod vulgare dicitur.

4. Item vitiosum est, quo nihilo minus adversarius potest uti, quod commune appellatur; item illud, quo adversarius ex contrario poterit uti.

5. Item vitiosum est, quod nimium apparatis conpositum est aut nimium longum est; et quod non ex ipsa causa natum videatur, ut proprie cohaereat cum narratione; et quod neque benivolum neque docilem neque adtentum facit auditorem. De exordio satis erit dictum: deinceps ad narrationem transeamus.

XII.

1. Narrationum tria sunt genera. Unum est, cum exponimus rem gestam et unum quidque trahimus ad utilitatem nostram vincendi causa, quod pertinet ad eas causas, de quibus iudicium futurum est.

2. Alterum genus est narrationis, quod intercurrit nonnumquam <aut> fidei aut criminationis aut transitionis aut alicuius apparationis causa.

3. Tertium genus est id, quod a causa civili remotum est, in quo tamen exerceri convenit, quo commodius illas superiores narrationes in causis tractare possimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License