Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

XIII.

1. Eius narrationis duo sunt genera: unum quod in negotiis, alterum quod in personis positum est.

2. Id, quod in negotiorum expositione positum est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum.

3. Fabula est, quae neque veras neque veri similes continet res, ut eae sunt, quae tragoedis traditae sunt.

4. Historia est gesta res, sed ab aetatis nostrae memoria remota.

5. Argumentum est ficta res, quae tamen fieri potuit, velut argumenta comoediarum.

6. Illud genus narrationis, quod in personis positum est, debet habere sermonis festivitatem animorum dissimilitudinem, gravitatem lenitatem, spem metum, suspicionem desiderium, dissimulationem, misericordiam rerum varietates fortunae commutationem, insperatum incommodum subitam laetitiam iucundum exitum rerum. Verum haec in exercendo transigentur; illud, quod ad veritatem pertinet, quomodo tractari conveniat, aperiemus.

XIV.

1. Tres res convenit habere narrationem, ut brevis, ut dilucida, ut veri similis sit; quae quoniam fieri oportere scimus, quemadmodum faciamus, cognoscendum est.

2. Rem breviter narrare poterimus, si inde incipiemus narrare, unde necesse erit; et si non ab ultimo initio repetere volemus; et si summatim, non particulatim narrabimus; et si non ad extremum, sed usque eo, quo opus erit, persequemur; et si transitionibus nullis utemur, et si non deerrabimus ab eo, quod coeperimus exponere; et si exitus rerum ita ponemus, ut ante quoque quae facta sint, scire possint, tametsi nos reticuerimus: quod genus, si dicam me ex provincia redisse, profectum quoque in provinciam intellegatur. Et omnino non modo id, quod obest, sed etiam id, quod neque obest neque adiuvat, satius est praeterire. Et ne bis aut saepius idem dicamus, cavendum est; etiam ne quid, novissime [id] quod [supra] diximus, deinceps dicamus, hoc modo:

Athenis Megaram vesperi advenit Simo:
Ubi advenit Megaram, insidias fecit virgini:
Insidias postquam fec it, vim in loco adtulit.

XV.

1. Rem dilucide narrabimus, si ut quicquid primum gestum erit, ita primum exponemus et rerum ac temporum ordinem conservabimus, ut gestae res erunt aut ut potuisse geri videbuntur: hic erit considerandum, ne quid perturbate, <ne quid contorte,> ne quid nove dicamus; ne quam in aliam rem transeamus; ne ab ultimo repetamus; ne longe persequamur; ne quid, quod ad rem pertineat, praetereamus; et si sequemur ea, quae de brevitate praecepta sunt; nam quo brevior, dilucidior et cognitu facilior narratio fiet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License