Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

XVI.

1. Veri similis narratio erit, si, ut mos, ut opinio, et natura postulat, dicemus; si spatia temporum, personarum dignitates, consiliorum rationes, locorum opportunitates constabunt, ne refelli possit aut temporis parum fuisse, aut causam nullam, aut locum idoneum non fuisse, aut homines ipsos facere aut pati non potuisse. Si vera res erit, nihilominus haec omnia narrando conservanda sunt; nam saepe veritas, nisi haec servata sint, fidem non potest facere: sin erunt ficta, eo magis erunt conservanda. De iis rebus caute confingendum est, quibus in rebus tabulae aut alicuius firma auctoritas videbitur interfuisse.

2. Adhuc quae dicta sunt arbitror mihi constare cum ceteris artis scriptoribus, nisi quia de insinuationibus nova excogitavimus, quod eam soli <nos> praeter ceteros in tria tempora divisimus, ut plane certam viam et perspicuam rationem exordiorum haberemus. Nunc, quod reliquum est - quoniam de rerum inventione disputandum est, in quo singulare consumitur oratoris artificium - dabimus operam, ut nihilominus industrie, quam rei utilitas postulabit, quaesisse videamur *** si prius pauca de divisione causarum dixerimus.

XVII.

1. Causarum divisio in duas partes distributa est.

2. Primum per narrationem debemus aperire, quid nobis conveniat cum adversariis si ea, quae utilia sunt nobis, convenient, quid in controversiis <relictum sit>, hoc modo:

"Interfectam esse ab Oreste matrem convenit mihi cum adversariis: iure fecerit et licueritne facere, id est in controversia."

3. Item e contrario:

"Agamemnonem esse a Clytemestra occisum confitentur; cum id ita sit, me ulcisci parentem negant oportuisse."

4. Deinde, cum hoc fecerimus, distributione uti debemus. Ea dividitur in duas partes: enumerationem et expositionem.

5. Enumeratione utemur, cum dicemus numero, quot de rebus dicturi sumus. Eam plus quam trium partium numero <esse> non oportet: nam et periculosum est, ne quando plus minusve dicamus; et suspicionem adfert auditori meditationis et artificii: quae res fidem abrogat orationi.

6. Expositio est, cum res, quibus de rebus dicturi sumus, exponimus breviter et absolute.

XVIII.

1. Nunc ad confirmationem <et confutationem> transeamus.

2. Tota spes vincendi ratioque persuadendi posita est in confirmatione et in confutatione. Nam cum adiumenta nostra exposuerimus contrariaque dissolverimus, absolute nimirum munus oratorium confecerimus. Utrumque igitur facere poterimus, si constitutionem causae cognoverimus.

3. Causarum constitutiones alii quattuor fecerunt: noster doctor tres putavit esse, non ut de illorum quicquam detraheret inventione, sed ut ostenderet, id, quod oportuisset simpliciter ac singulari modo docere, illos distribuisse dupliciter et bipertito.

4. Constitutio est prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta.

5. Constitutiones itaque, ut ante diximus, tres sunt: coniecturalis, legitima, iuridicialis.

6. Coniecturalis est, cum de facto controversia est, hoc modo:

7. Aiax in silva, postquam resciit, quae fecisset per insaniam, gladio incubuit. Ulixes intervenit: occisum conspicatur, corpore telum cruentum educit. Teucer intervenit: fratrem occisum, inimicum fratris cum gladio cruento videt. Capitis arcessit.

8. Hic coniectura verum quaeritur; de facto erit controversia: ex eo constitutio causae coniecturalis nominatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License