1. Legitima
est constitutio, cum <in> scripto aut e scripto aliquid controversiae
nascitur. Ea dividitur in partes sex: scriptum et sententiam, contrarias leges,
ambiguum, definitionem, translationem, ratiocinationem.
2. Ex scripto et sententia controversia nascitur, cum
videtur scriptoris voluntas cum scripto ipso dissentire, hoc modo.
. Si lex sit, quae iubeat "eos, qui propter
tempestatem navem reliquerint, omnia perdere, eorum navem ceteraque esse, si
navis conservata sit, qui remanserunt in navi." Magnitudine tempestatis
omnes perterriti navem reliquerunt - in scapham conscenderunt - praeter unum
aegrotum: is propter morbum exire et fugere non potuit. Casu et fortuitu navis in portum incolumis delata est; illam aegrotus
possedit. Navem petit ille cuius fuerat.
4.
Haec constitutio legitima est ex scripto et
sententia.
1. Ex
contrariis legibus controversia constat, cum alia lex iubet aut permittit, alia
vetat quippiam fieri, hoc modo:
2. Lex vetat eum, qui de pecuniis repetundis damnatus sit,
in contione orationem habere: altera lex iubet, augurem in demortui locum qui
petat, in contione nominare. Augur quidam damnatus de
pecuniis repetundis in demortui locum nominavit; petitur ab eo multa.
3.
Constitutio legitima ex contrariis legibus.
4.
Ex ambiguo controversia nascitur, cum res unam
sententiam scripta, scriptum duas aut plures sententias significat, hoc modo:
5.
Paterfamilias cum filium heredem faceret,
testamento vasa argentea uxori legavit [Tullius] "heres meus [Terentiae]
uxori meae XXX pondo vasorum argenteorum dato, qua volet." Post mortem
eius vasa pretiosa et caelata magnifice petit mulier. Filius se, qua ipse vellet,
in XXX pondo ei debere dicit.
6.
Constitutio est legitima ex ambiguo.
1.
Definitione
causa constat, cum in controversia est, quo nomine factum conpelletur. Ea est huiusmodi:
2.
Cum Lucius Saturninus legem frumentariam de
semissibus et trientibus laturus esset, <Q.> Caepio, qui per id temporis
quaestor urbanus erat, docuit senatum aerarium pati non posse largitionem
tantam. Senatus decrevit, si eam legem ad populum ferat, adversus rem publicam
videri ea facere. Saturninus ferre coepit. Collegae intercedere, ille
nihilominus sitellam detulit. Caepio, ut illum, contra intercedentibus
collegis, adversus rem publicam vidit ferre, cum viris bonis impetum facit;
pontes disturbat, cistas deicit, impedimento est, quo setius feratur:
arcessitur Caepio maiestatis.
3.
Constitutio legitima ex definitione. Vocabulum enim
definitur ipsum cum quaeritur, quid sit minuere maiestatem.
|