1. Ex
translatione controversia nascitur, cum aut tempus differendum aut accusatorem
mutandum aut iudices mutandos reus dicit. Hac parte constitutionis Graeci in
iudiciis, nos in iure [civili] plerumque utimur [in hac parte nos iuris civilis
scientia iuvabit]: in iudiciis tamen nonnihil utimur ut hoc modo:
2. Si quis peculatus accusatur, quod vasa argentea publica
de loco privato dicatur sustulisse, possit dicere, cum definitione sit usus
quid sit furtum, quid peculatus: secum furti agi, non peculatus oportere.
3. Haec partitio legitimae constitutionis his de causis raro
venit in iudicium, quod in privata actione praetoriae exceptiones sunt et causa
cadit qui egit, nisi habuit actionem, et in publicis quaestionibus cavetur
legibus, ut ante, si reo commodum sit, iudicium de accusatore fiat, utrum illi
liceat accusare necne.
1. Ex
ratiocinatione controversia constat, cum res sine propria lege venit in
iudicium, quae tamen ab aliis legibus similitudine quadam aucupatur. Ea est huiusmodi:
2.
Lex: si furiosus existet, adgnatum gentiliumque in
eo pecuniaque eius potestas esto. Et lex: qui parentem necasse iudicatus erit,
ut is obvolutus et obligatus corio devehatur in profluentem. Et lex: paterfamilias uti
super familia pecuniave sua legaverit, ita ius esto. Et lex: si paterfamilias
<intestato moritur, familia> pecuniaque eius agnatum gentilium
esto. Malleolus iudicatus est matrem necasse. Ei damnato statim folliculo
lupino os <obvolutum est> et soleae ligneae in pedibus inductae sunt: in
carcerem ductus est. Qui defendebant eum, tabulas in carcerem adferunt,
testamentum ipso praesente conscribunt, testes recte adfuerunt; de illo
supplicium sumitur. Ii, qui heredes erant testamento, hereditatem adeunt.
Frater minor Malleoli, qui eum obpugnaverat in eius periculo, suam vocat
hereditatem lege agnationis.
3. Hic
certa lex in rem nulla adfertur, et tamen multae adferuntur, ex quibus
ratiocinatio nascitur, quare potuerit aut non potuerit iure testamentum facere.
Constitutio legitima ex ratiocinatione.
4.
Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis
ostendimus: nunc de iuridiciali constitutione dicamus.
1. Iuridicialis
constitutio est, cum factum convenit, sed iure an iniuria factum sit,
quaeritur. Eius constitutionis partes duae sunt, quarum una absoluta, altera
adsumptiva nominatur.
2. Absoluta est, cum id ipsum, quod factum est, ut aliud
nihil foris adsumatur, recte factum esse eam rem dicemus, eiusmodi:
3. Mimus quidam nominatim Accium poetam conpellavit in
scaena. Cum eo Accius iniuriarum agit. Hic nihil aliud defendit nisi licere nominari
eum, cuius nomine scripta dentur agenda.
4. Adsumptiva
pars est, cum per se defensio infirma est, adsumpta extraria re conprobatur.
Adsumptivae partes sunt quattuor: concessio, remotio criminis, translatio
criminis, conparatio.
5.
Concessio est, cum reus postulat ignosci. Ea dividitur in purgationem
et deprecationem.
6. Purgatio
est, cum consulto negat se reus fecisse. Ea dividitur in inprudentiam,
fortunam, necessitatem:
fortunam, ut
Caepio ad tribunum plebis de exercitus amissione;
inprudentiam, ut
ille, qui de eo servo, qui dominum occiderat, supplicium sumpsit, cui frater
esset, antequam tabulas testamenti aperuit, cum is servus testamento manu
missus esset;
necessitudinem, ut
ille, qui ad diem commeatus non venit, quod flumina vias interclusissent.
7.
Deprecatio est, cum et peccasse se et consulto
fecisse confitetur, et tamen postulat, ut sui misereantur. Hoc in iudicio fere
<non> potest usu venire, nisi quando pro eo dicimus, cuius multa recte
facta extant, hoc modo: in loco communi per amplificationem iniciemus:
"quodsi hoc
fecisset, tamen ei pro pristinis beneficiis ignosci conveniret, verum nihil
postulat ignosci."
8. Ergo
in iudicium non venit: at <in> senatum, ad imperatorem et in consilium
talis causa potest venire.
|