1. Ex
translatione criminis causa constat, cum fecisse nos non negamus, sed aliorum
peccatis coactos fecisse dicimus: ut Orestes, cum se defendit in matrem
conferens crimen.
2. Ex remotione criminis causa constat, cum a nobis non
crimen, sed culpam ipsam amovemus et vel in hominem transferimus vel in rem
quampiam conferimus.
3. In hominem transfertur, ut si accusetur is, qui Publium
Sulpicium se fateatur occidisse, et id iussu consulum defendat et eos dicat non
modo imperasse, sed rationem quoque ostendisse, quare id facere liceret.
4. In rem confertur, ut si quis, ex testamento quod facere
iussus sit, ex plebis scito vetetur.
5. Ex conparatione causa constat, cum dicimus necesse fuisse
alterutrum facere, et id, quod fecerimus, satius fuisse facere. Ea causa huiusmodi est:
6. C.
Popilius, cum a Gallis obsideretur neque fugere ullo modo posset, venit cum
hostium ducibus in conlocutionem; ita discessit, ut inpedimenta relinqueret,
exercitum educeret. Satius esse duxit amittere inpedimenta quam exercitum. <Exercitum> eduxit, inpedimenta reliquit: arcessitur maiestatis.
7.
Quae constitutiones et quae constitutionum partes
sint, videor ostendisse. Nunc quo modo eas et qua via tractari conveniat
demonstrandum est, si prius aperuerimus, quid oporteat ab ambobus in causa
destinari, quo ratio omnis totius orationis conferatur.
1. Constitutione
igitur reperta statim quaerenda ratio est. <Ratio est> quae causam facit
et continet defensionem, hoc modo, ut docendi causa in hac potissimum causa
consistamus:
2.
Orestes confitetur se occidisse matrem: nisi
adtulerit facti rationem, perverterit defensionem. Ergo adfert eam, quae nisi
intercederet, ne causa quidem esset. Illa enim, inquit, patrem
meum occiderat.
3.
Ergo, ut ostendi, ratio ea est, quae continet
defensionem, sine qua ne parva quidem dubitatio potest remorari damnationem.
4.
Inventa ratione firmamentum quaerendum est, id est,
quod continet accusationem, quod adfertur contra rationem defensionis, de qua
ante dictum est. Id constituetur hoc modo:
5.
Cum usus fuerit Orestes ratione hoc pacto:
"Iure occidi: illa enim patrem meum occiderat", utetur accusator
firmamento, hoc modo: "At non abs te occidi neque indamnatam poenas
pendere oportuit."
6.
Ex ratione defensionis et ex firmamento
accusationis iudicii quaestio nascatur oportet: eam nos iudicationem, Graecei
crinomenom appellant. Ea constituetur ex coniunctione firmamenti et rationis
defensione hoc modo:
7.
Cum dicat Orestes se patris ulciscendi matrem
occidisse, rectumne fuerit sine iudicio a filio Clytemestram occidi.
8.
Ergo hac ratione iudicationem reperire convenit:
reperta iudicatione omnem rationem totius orationis eo conferri oportebit.
1. In
omnibus constitutionibus et partibus constitutionum hac via iudicationes
reperientur, praeterquam in coniecturali constitutione: in ea nec ratio qua re
fecerit quaeritur, fecisse enim negatur: nec firmamentum exquiritur, quoniam
non subest ratio. Quare
ex intentione et infitiatione iudicatio constituitur, <hoc> modo:
Intentio:
"Occidisti Aiacem."
Infitiatio: "Non occidi."
Iudicatio: "Occideritne?"
2. Ratio
omnis utriusque orationis, ut ante dictum est, ad hanc iudicationem conferenda
est. Si plures erunt constitutiones aut partes
constitutionum, iudicationes quoque plures erunt in una causa, sed et omnes
simili ratione reperientur.
3.
Sedulo dedimus operam, ut breviter et dilucide,
quibus de rebus adhuc dicendum fuit, diceremus. Nunc quoniam satis huius
voluminis magnitudo crevit, commodius est in altero libro de ceteris rebus
deinceps exponere, ne qua propter multitudinem litterarum possit animum tuum
defatigatio retardare. Si qua tardius haec, quam studes, absolventur, cum rerum
magnitudini tum nostris quoque occupationibus adsignare debebis. Verumtamen
maturabimus et, quod negotio deminutum fuerit, exaequabimus industria, ut pro
tuo in nos officio, nostro in te studio munus hoc adcumulatissume tuae
largiamur voluntati.
|