Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER II

Capp. I-III

I.

1. In primo libro, Herenni, breviter exposuimus, quas causas recipere oratorem oporteret, et in quibus officiis artis elaborare conveniret, et ea officia qua ratione facillime consequi posset. Verum, quod neque de omnibus rebus simul dici poterat et de maximis rebus primum scribendum fuit, quo cetera tibi faciliora cognitu viderentur, ita nobis placitum est, ut ea, quae difficillima essent, potissimum conscriberemus.

2. Causarum tria genera sunt: demonstrativum, deliberativum, iudiciale. Multo difficillimum iudiciale est; ergo id primum absolvimus hoc et priore libro.

3. De oratoris officiis quinque inventio et prima et difficillima est. Ea quoque nobis erit hoc libro propemodum absoluta: parvae partes eius in tertium volumen transferentur.

II.

1. De sex partibus orationis primum scribere incepimus: in primo libro locuti sumus de exordio, narratione, divisione, nec pluribus verbis, quam necesse fuit, nec minus dilucide, quam te velle existimabamus; deinde coniuncte de confirmatione et confutatione dicendum fuit.

2. Quare genera constitutionum et earum partes aperuimus; ex quo simul ostendebatur, quomodo constitutionem et partem constitutionis causa posita reperiri oporteret.

3. Deinde docuimus, iudicationem quemadmodum quaeri conveniret: qua inventa curandum, ut omnis ratio totius orationis ad eam conferatur. Postea admonuimus esse causas conplures, in quas plures constitutiones aut partes constitutionum adcommodarentur.

4. Relicum videbatur esse, ut ostenderemus, quae ratio posset inventiones ad unam quamque constitutionem aut partem constitutionis adcommodare; et item quales argumentationes, quas Graeci epicheremata appellant, sequi, quales veitari oporteret; quorum utrumque pertinet ad confirmationem et ad confutationem. Deinde ad extremum docuimus, cuiusmodi conclusionibus orationum uti oporteat; qui locus erat extremus de sex partibus orationis.

5. Primum ergo quaeremus, quemadmodum quamque causam tractare conveniat et nimirum <[coniecturalem] eam quae prima> quaeque difficillima est, potissimum consideremus.

III.

1. In causa coniecturali narratio accusatoris suspiciones interiectas et dispersas habere debet, ut nihil actum, nihil dictum, nusquam ventum aut abitum, nihil denique factum sine causa putetur.

2. Defensoris narratio simplicem et dilucidam expositionem debet habere cum adtenuatione suspicionis.

3. Huius constitutionis ratio in sex partes est distributa: probabile, conlationem, signum, argumentum, consecutionem, adprobationem. Horum unum quidquid quid valeat, aperiemus.

4. Probabile est per quod probatur expedisse peccare et ab simili turpitudine hominem numquam afuisse. Id dividitur in causam et in vitam.

5. Causa est ea, quae induxit ad maleficium commodorum <spe aut incommodorum> vitatione, cum quaeritur, num quod commodum maleficio appetierit, num honorem, num pecuniam, num dominationem; num aliquam cupiditatem <aut> amoris aut eiusmodi libidinis voluerit explere, aut num quod incommodum vitarit: inimicitias, infamiam, dolorem, supplicium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License