1. Locus
quaeritur, celebris an desertus, semper desertus an tum, cum id factum sit,
<fuerit> in eo loco solitudo, sacer an profanus, publicus an privatus
fuerit; cuiusmodi loci adtingant, num, qui est passus, perspectus, exauditus
esse possit.
2. Horum
quid reo, quid accusatori conveniat, perscribere non gravaremur, nisi facile
quivis causa posita posset iudicare. Initia enim inventionis ab arte debent
proficisci, cetera facile conparabit exercitatio.
3. Tempus
ita quaeritur: quid anni, qua hora noctu an interdiu, et qua die, qua noctis
hora factum esse dicatur et cur eiusmodi temporibus.
4. Spatium
ita considerabitur: satisne longum fuerit ad eam rem <transigendam>,
scieritne satis ad id perficiendum spatii futurum: nam parui refert satis
spatii fuisse ad id perficiendum, si id ante sciri et ratione provideri non
potuit.
5. Occasio
quaeritur, idoneane fuerit ad rem adoriendam an alia melior, quae aut
praeterita sit aut non expectata.
6. Spes
perficiendi ecqua fuerit, spectabitur hoc modo: si, quae supra dicta sunt
signa, concurrent, si praeterea <ex> altera parte vires, pecunia,
consilium, scientia, apparatio videbitur esse, ex altera parte inbecillitas,
inopia, stultitia, inprudentia, inapparatio demonstrabitur fuisse; qua re scire
potuerit, utrum diffidendum an confidendum fuerit.
7.
Spes celandi quae fuerit quaeritur ex consciis,
arbitris, adiutoribus, liberis aut servis aut utrisque.
1.
Argumentum est, per quod res coarguitur certioribus
argumentis et magis firma suspicione. Id dividitur in tempora tria:
praeteritum, instans, consequens.
2.
In praeterito tempore oportet considerare, ubi
fuerit, ubi visus sit, quicum visus sit, num quid appararit, num quem
convenerit, num quid dixerit, num quid habuerit de consciis, de adiutoribus, de
adiumentis; num quo in loco praeter consuetudinem fuerit aut alieno tempore.
3.
<In> instanti tempore quaeretur, num visus
sit, cum faciebat, num qui strepitus, clamor, crepitus exauditus aut denique
num quid aliquo sensu perceptum sit, aspectu, auditu, tactu, odoratu, gustatu;
nam quivis horum sensus potest conflare suspicionem.
4.
In consequenti tempore spectabitur, num quid re
transacta relictum sit, quod indicet aut factum esse maleficium aut ab quo
factum sit. Factum esse, hoc modo: si tumore et livore decoloratum corpus
est mortui, significat eum veneno necatum. A quo factum sit, hoc modo: si
telum, si vestimentum, si quid eiusmodi relictum aut si vestigium <rei>
repertum fuerit; si cruor in vestimentis: si in eo loco conprehensus aut visus
transacto negotio, quo in loco res gesta dicitur.
5.
Consecutio est, cum quaeritur, quae signa nocentis
et innocentis consequi soleant.
6.
Accusator dicet, si poterit, adversarium, cum ad
eum ventum sit, erubuisse, expalluisse, titubasse, inconstanter locutum esse,
concidisse, pollicitum esse aliquid; quae signa conscientiae sint. Si reus
horum nihil fecerit, accusator dicet eum usque adeo praemeditatum fuisse, quid
sibi esset usu venturum, ut confidentissime resisteret et responderet; quae
signa confidentiae, non innocentiae sint.
7. Defensor,
si pertimuerit, magnitudine periculi, non conscientia peccati se commotum esse
dicet; si non pertimuerit, fretum innocentia negabit esse commotum.
1. Adprobatio
est, qua utimur ad extremum confirmata suspicione. Ea habet locos proprios
atque communes. Proprii
sunt ii, quibus nisi accusator nemo potest uti, et ii, quibus nisi defensor.
Communes sunt, qui alia in causa ab reo, alia ab accusatore tractantur.
2. In
causa coniecturali proprius locus accusatoris est, cum dicit malorum misereri
non oportere et cum auget peccati atrocitatem.
3. Defensoris
proprius locus est, cum misericordiam captat et cum accusatorem calumniari criminatur.
4. Communes
loci sunt cum accusatoris tum defensoris, abs testibus contra testes, abs
quaestionibus contra quaestiones, ab argumentis contra argumenta, ab rumoribus
contra rumores.
5. A
testibus dicemus secundum auctoritatem et vitam testium et constantiam
testimoniorum;
6. contra
testes: vitae turpitudinem, testimoniorum inconstantiam; si aut fieri non
potuisse dicemus aut non factum esse quod dicant aut scire illos non potuisse
aut cupide dicere et argumentari. Haec
et ad inprobationem et ad interrogationem testium pertinebunt.
|