1. A
quaestionibus dicemus: cum demonstrabimus maiores veri inveniendi causa
tormentis et cruciatu voluisse quaeri et summo dolore homines cogi, ut quicquid
sciant dicant; et praeterea confirmatior haec erit disputatio, si, quae dicta
erint, argumentando isdem viis, quibus omnis coniectura tractatur, trahemus ad
veri similem suspicionem; idemque hoc in testimoniis facere oportebit.
2. Contra quaestiones hoc modo dicemus: primum maiores
voluisse certis in rebus interponi quaestiones, cum, quae vere dicerentur,
sceirei, quae falso in quaestione pronuntiarentur, refelli possent, hoc modo:
Quo in loco quid positum sit, et si quid esset simile, quod videri *** aut
aliquo simili signo percipi posset; deinde dolori credi non oportere, quod
alius alio recentior sit in dolore, quod ingeniosior ad eminiscendum, quod
denique saepe scire aut suspicari possit, quid quaesitor velit audire; quod cum
dixerit, intellegat sibi finem doloris futurum. Haec disputatio conprobabitur,
si refellemus, quae in quaestionibus erunt dicta, probabili argumentatione;
idque partibus coniecturae, quas ante exposuimus, facere oportebit.
1. Ab
argumentis et signis et ceteris locis, quibus augetur suspicio, dicere hoc modo
convenit: Cum multa concurrant argumenta et signa, quae inter se consentiant,
rem perspicuam, non suspiciosam videri oportere. Item plus oportere signis et argumentis credi
quam testibus: haec enim eo modo exponi, quo modo re vera sint gesta; testes
corrumpi posse vel pretio vel gratia vel metu vel simultate.
2. Contra
argumenta et signa et ceteras suspiciones dicemus hoc modo: si demonstrabimus
nullam rem esse, quam non suspicionibus quivis possit criminari; deinde unam
quamque suspicionem extenuabimus et dabimus operam, ut ostendamus nihilo magis
in nos eam quam in alium quempiam convenire; indignum facinus esse sine
testibus coniecturam et suspicionem firmamenti satis habere.
1. A
rumoribus dicemus: si negabimus temere famam nasci solere, quin supsit aliquid;
et si dicemus causam non fuisse, quare quispiam confingeret et eminisceretur;
et praeterea, si ceteri falsi soleant esse, argumentabimur hunc esse verum.
2. Contra rumores dicemus: primum, si docebimus multos esse
falsos rumores, et exemplis utemur, de quibus falsa fama fuerit; et aut iniquos
nostros aut homines natura malivolos et maledicos confincxisse dicemus; et
aliquam aut fictam fabulam in adversarios adferemus, quam dicamus omnibus in
ore esse, aut verum rumorem proferemus, qui illis aliquid turpitudinis adferat,
neque tamen ei rumori nos fidem habere dicemus, ideo quod quivis unus homo possit
quamvis turpem de quolibet rumorem proferre et confictam fabulam dissipare.
Verumtamen si rumor vehementer probabilis esse videbitur, argumentando famae
fidem poterimus abrogare.
3. Quod et difficillima tractatu est constitutio
coniecturalis et in veris causis saepissime tractanda est, eo diligentius omnis
eius partis perscrutati sumus, ut ne parvula quidem titubatione aut
offensatione impediremur, si ad hanc rationem praeceptionis adsiduitatem
exercitationis adcommodassemus. Nunc ad legitimae
constitutionis partes transeamus.
|