1. Cum
voluntas scriptoris cum scripto dissidere videbitur, si a scripto dicemus, his
locis utemur: secundum narrationem primum scriptoris conlaudatione, deinde
scripti recitatione; deinde percontatione, scirentne idonee adversarii id
scriptum fuisse in lege aut testamento aut stipulatione aut quolibet scripto,
quod ad eam rem pertinebit; deinde conlatione, quid scriptum sit, quid
adversarii se fecisse dicant, quid iudicem sequi conveniat: utrum id, quod
diligenter perscriptum sit, an id, quod acute sit excogitatum; deinde ea
sententia, quae ab adversariis sit excogitata et scripto adtributa, contemnetur
et infirmabitur. Deinde quaeretur, quid periculi fuerit, si id voluisset
adscribere; aut num non potuerit perscribi. Deinde a nobis sententia reperietur
et causa proferetur, quare id scriptor senserit, quod scripserit; et
demonstrabitur scriptum illud esse dilucide, breviter, commode, perfecte, cum
ratione certa. Deinde exempla proferentur, quae res, cum ab adversariis
sententia et voluntas adferretur, ab scripto potius iudicatae sint. Deinde
ostendetur, quam periculosum sit ab scripto recedere. Locus communis est contra
eum, qui, cum fateatur se contra quod legibus sanctum aut testamento
perscriptum sit, fecisse, tamen facti quaerat defensionem.
1. Ab
sententia sic dicemus: primum laudabimus scriptoris commoditatem atque
brevitatem, quod tantum scripserit, quod necesse fuerit; illud quod sine
scripto intellegi potuerit, non necessario scribendum putarit. Deinde dicemus
calumniatoris esse officium verba et litteras sequi, neclegere voluntatem. Deinde
id, quod scriptum sit, aut non posse fieri, aut non lege non more non natura
non aequo et bono posse fieri; quae omnia noluisse scriptorem quam rectissime
fieri nemo dicet; at ea, quae a nobis facta sint, iustissime facta. Deinde
contrariam sententiam aut nullam esse, aut stultam, aut iniustam, aut non posse
fieri, aut <non> constare cum superioribus et inferioribus sententiis;
aut cum iure communi aut cum aliis legibus communibus aut cum rebus iudicatis
dissentire. Deinde exemplorum a voluntate et contra scriptum iudicatorum
enumeratione, deinde legum aut stipulationum breviter exscriptarum, in quibus
intellegatur scriptorum voluntas, et *** expositione. Locus
communis contra eum, qui scriptum recitet et scriptoris voluntatem non
interpretetur.
1. Cum
duae leges inter se discrepent, videndum est primum, num quae obrogatio aut
derogatio sit; deinde utrum leges ita dissentiant, ut altera iubeat, altera
vetet, an ita, ut altera cogat, altera permittat. Infirma enim erit eius
defensio, qui negabit se fecisse, quod cogeretur, cum altera lex permitteret:
plus enim valet sanctio permissione. Item illa defensio tenuis est, cum
ostenditur id factum esse, quod ea lex sanciat, cui legi obrogatum aut derogatum
sit; id, quod posteriore lege sanctum sit, esse neclectum. Cum haec erunt considerata,
statim nostrae legis expositione, recitatione, conlaudatione utemur. Deinde
contrariae legis enodabimus voluntatem et eam trahemus ad nostrae causae
commodum. Dein de iuridiciali absoluta sumemus rationem iuris et quaeremus
partes iuris, utrocum faciant; de qua parte iuridicialis posterius disseremus.
|