1. Si
ambiguum esse scriptum putabitur, quod in duas aut plures sententias trahi
possit, hoc modo tractandum est: primum, sitne ambiguum, quaerendumst; deinde,
quomodo scriptum esset, si id, quod adversarii interpretantur, scriptor fieri
voluisset, ostendendum est; deinde id, quod nos interpretemur, et fieri posse,
et honeste recte lege more natura bono et aequo fieri posse; quod adversarii
interpretentur, ex contrario; nec esse ambigue scriptum, cum intellegatur, utra
sententia vera sit.
2. Sunt, qui arbitrentur ad hanc causam tractandam
vehementer pertinere cognitionem amphiboliarum eam, quae ab dialecticis
proferatur. Nos vero arbitramur non modo nullo adiumento esse, sed potius
maximo inpedimento. Omnes enim illi amphibolias aucupantur, eas etiam, quae ex
altera parte sententiam nullam possunt interpretari. Itaque et alieni sermonis
molesti interpellatores et scripti cum odiosi tum obscuri interpretes sunt; et
dum caute et expedite loqui volunt, infantissimi reperiuntur. Ita dum metuunt
in dicendo, ne quid ambiguum dicant, nomen suum pronuntiare non possunt. Verum horum pueriles opiniones rectissimis rationibus, cum voles,
refellemus. In
praesentiarum hoc intercedere non alienum fuit, ut huius infantiae garrulam
disciplinam contemneremus.
1. Cum
definitione utemur, primum adferemus brevem vocabuli definitionem, hoc modo:
"Maiestatem is minuit, qui ea tollit, ex quibus rebus civitatis
amplitudo constat. Quae sunt ea, Q. Caepio? Suffragia, magistratus. Nempe igitur tu
et populum suffragio et magistratum consilio privasti, cum pontes
disturbasti."
2. Item
ex contrario:
"Maiestatem
is minuit, qui amplitudinem civitatis detrimento <adficit. Ego non adfeci,
sed prohibui detrimento:> aerarium enim conservavi, libidini malorum
restiti, maiestatem omnem interire non passus sum."
3. Primum
igitur vocabuli sententia breviter et ad utilitatem adcommodate causae
describitur; deinde factum nostrum cum verbi descriptione coniungetur; deinde
contrariae descriptionis ratio refelletur, si aut falsa erit aut inutilis aut
turpis aut iniuriosa: id quod ex iuris partibus sumetur de iuridiciali
absoluta, de qua iam loquemur.
1. Quaeritur
in translationibus primum, num aliquis eius rei actionem, petitionem aut
persecutionem habeat, num alio tempore, num alia lege, num alio quaerente. Haec legibus et moribus, aequo et bono reperientur; de quibus dicetur in
iuridiciali absoluta.
2.
In causa ratiocinali primum quaeretur, ecquid in
rebus maioribus aut minoribus aut dissimilibus similiter scriptum aut iudicatum
sit; deinde, utrum ea res similis sit ei rei, qua de agitur, an dissimilis;
deinde, utrum consulto de ea re scriptum non sit, quod noluerit cavere, an quod
satis cautum putarit propter ceterorum scriptorum similitudinem.
3.
De partibus legitimae constitutionis satis dictum
est: nunc ad iuridicialem revertemur.
|