Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

XXII.

1. Defensor contra eos, qui aecum censeant rem perniciosam utili praeponi, utetur loco communi per conquestionem: <et> simul quaerat ab accusatoribus, ab iudicibus ipsis, quid facturi essent, si in eo loco fuissent; et tempus, locum, rem, deliberationem suam ponet ante oculos.

2. Translatio criminis est, cum ab reo facti causa in aliorum peccatum transfertur. Primum quaerendum est, iurene in alium crimen transferatur; deinde spectandum est, aeque magnum sit illud peccatum, quod in alium transferatur, atque illud, quod reus suscepisse dicatur; deinde, oportueritne in ea re peccare, in qua alius ante peccarit; deinde, oportueritne iudicium ante fieri; deinde, cum factum iudicium non sit de illo crimine, quod in alium transferatur, oporteatne de ea re iudicium fieri, quae res in iudicium non devenerit. Locus communis accusatoris contra eum, qui plus censeat vim quam iudicia valere oportere. Et ab adversariis percontabitur accusator, quid futurum sit, si idem ceteri faciant, ut de indemnatis supplicia sumant, quod eos idem fecisse dicant. Quid, si ipse accusator idem facere voluisset? Defensor eorum peccati atrocitatem proferet, in quos crimen transferet; rem, locum, tempus ante oculos ponet, ut ii, qui audient, existiment, aut non potuisse aut [non] inutile fuisse rem in iudicium venire.

XXIII.

1. Concessio est, per quam nobis ignosci postulamus. Ea dividitur <in> purgationem et deprecationem. Purgatio est, cum consulto a nobis factum negamus. Ea dividitur in necessitudinem, fortunam, inprudentiam. De his partibus primum ostendendum est; deinde ad deprecationem revertendum videtur. Primum considerandum est, num culpa ventum sit in necessitudinem [num culpa veniendi necessitudinem fecerit]. Deinde quaerendum est quo modo vis illa vitari potuerit ac levari. Deinde <is, qui> in necessitudinem causam conferet, expertusne sit, quid contra facere aut excogitare posset. Deinde, num quae suspiciones ex coniecturali constitutione trahi possint, quae significent id consulto factum esse, quod necessario cecidisse dicitur. Deinde, si maxime necessitudo quaepiam fuerit, conveniatne eam satis idoneam <causam> putari.

XXIV.

1. <Si autem inprudentia reus se peccasse dicet,> primum quaeretur, utrum potuerit nescire an non potuerit; deinde utrum data sit opera, ut sciretur, an non; deinde, utrum casu nescierit an culpa. Nam qui se propter vinum aut amorem aut iracundiam fugisse rationem dicet, is animi vitio videbitur nescisse, non inprudentia; quare non inprudentia se defendet, sed culpa contaminabit. Deinde coniecturali constitutione quaeretur, utrum scierit an ignoraverit; et considerabitur satisne inprudentia praesidii debeat esse, cum factum esse constet. Cum in fortunam causa confertur et ea re defensor ignosci reo dicet oportere, eadem omnia videntur consideranda, quae de necessitudine praescripta sunt. Etenim omnes haec tres partes purgationis inter se finitimae sunt, ut in omnes eadem fere possint adcommodari. Loci communis in his causis: accusatoris contra eum, qui cum peccasse confiteatur, tamen oratione iudices demoretur; defensoris, de humanitate, misericordia: voluntatem in omnibus rebus spectari convenire; quae consulto facta non sint, an ea fraudei esse non oportere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License