1. Deprecatione
utemur, cum fatebimur nos peccasse neque id inprudentes, aut fortuito aut
necessario fecisse dicemus: et tamen ignosci nobis postulabimus. Hic ignoscendi
ratio quaeritur ex his locis: si plura aut maiora officia quam maleficia
videbuntur constare; si qua virtus aut nobilitas erit in eo, qui supplicabit;
si qua spes erit usui futurum, <si> sine supplicio discesserit; si ipse
ille supplex mansuetus et misericors in potestatibus ostendetur fuisse; si ea,
quae peccavit, non odio neque crudelitate, sed officio et recto studio commotus
fecit; si tali de causa aliis quoque ignotum est; si nihil ab eo periculi nobis
futurum videbitur, si eum missum fecerimus; si nulla <aut> a nostris
civibus aut ab aliqua civitate vituperatio ex ea re suscipietur.
1. Loci
communis: de humanitate, fortuna, misericordia, rerum commutatione. His locis
omnibus ex contrario utetur is, qui contra dicet, cum amplificatione et
enumeratione peccatorum.
2. Haec
causa iudicialis fieri non potest, ut in libro primo ostendimus, sed, quod potest
vel ad senatum vel ad consilium venire, non visa est supersedenda.
3. Cum
ab nobis crimen removere volemus, aut in rem aut in hominem nostri peccati
causam conferemus. Si causa in hominem conferetur, quaerendum erit primum,
potueritme tantum, quantum reus demonstrabit, is, in quem causa conferetur: et,
quone modo aut honeste aut sine periculo potuerit obsisti; si maxime ita sit,
num ea re concedi reo conveniat, quod alieno inductu fecerit. Deinde in
coniecturalem trahetur controversiam et edisseretur, num consulto factum sit.
Si causa in rem quandam conferetur, et haec eadem fere et omnia, quae de
necessitudine praecepimus, consideranda erunt.
1. Quoniam
satis ostendisse videamur, quibus argumentationibus in uno quoque genere causae
iudicialis uti conveniret, consequi videtur, ut doceamus, quemadmodum ipsas
argumentationes ornate et absolute tractare possimus. Nam fere non difficile
invenire, quid sit causae adiumento; difficillimum est inventum expolire et
expedite pronuntiare. Haec enim res facit, ut neque diutius, quam satis sit, in
eisdem locis commoremur, nec eodem identidem revolvamur, neque incoatam
argumentationem relinquamus, neque incommode ad aliam deinceps transeamus. Itaque hac ratione et ipsei meminisse poterimus, quid quoque loco
dixerimus, et auditor cum totius causae tum unius cuiusque argumentationis
distributionem percipere et meminisse poterit.
|