Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XXVIII-XXX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXVIII-XXX

XXVIII.

1. Ergo absolutissima et perfectissima est argumentatio ea, quae in quinque partes est distributa: propositionem, rationem, rationis confirmationem, exornationem, conplexionem.

2. Propositio est, per quam ostendimus summatim, quid sit quod probari volumus.

3. Ratio est quae causam demonstrat, verum esse id, quod intendimus, brevi subiectione.

4. Rationis confirmatio est ea, quae pluribus argumentis conroborat breviter expositam rationem.

5. Exornatio est, qua utimur rei honestandae et conlocupletandae causa, confirmata argumentatione.

6. Conplexio est, quae concludit breviter, conligens partes argumentationis.

7. Hisce igitur quinque partibus ut absolutissime utamur, hoc modo tractabimus argumentationem:

"Causam ostendemus Ulixi fuisse, quare interfecerit Aiacen.

Inimicum enim acerrimum de medio tollere volebat, a quo sibi non iniuria summum periculum metuebat.

8. Videbat illo incolumi se incolumem non futurum; sperabat illius morte se salutem sibi conparare; consueverat, se iure non potuerat, iniuria quavis inimico exitium machinari: cui rei mors indigna Palamedi testimonium dat. Ergo et metus periculi hortabatur eum interimere, a quo supplicium verebatur; <et> consuetudo peccandi maleficii suscipiendi removebat dubitationem.

XXIX.

1. Omnes enim cum minima peccata cum causa suscipiunt, tum vero illa, quae multo maxima sunt maleficia, aliquo certo emolumento inducti suscipere conantur. Si multos induxit in peccatum pecuniae spes, si conplures scelere se contaminarunt imperii cupiditate, si multi leve conpendium fraude maxima commutarunt, cui mirum videbitur, istum a maleficio propter acerrimam formidinem non temperasse? Virum fortissimum, integerrimum, inimicitiarum persequentissimum, iniuria lacessitum, ira exsuscitatum homo timidus, nocens, conscius sui peccati, insidiosus *** inimicum incolumem esse noluit: qui tandem hoc mirum videbitur? Nam cum feras bestias videamus alacres et erectas vadere, ut alteri bestiae noceant, non est incredibile putandum istius quoque animum ferum, crudelem atque inhumanum cupide ad inimici perniciem profectum; praesertim cum in bestiis nullam neque bonam neque malam rationem videamus, in isto plurimas et pessumas rationes semper fuisse intellegamus.

XXX.

1. Si ergo pollicitus sum me daturum causam, qua inductus Ulixes accesserit ad maleficium, et si inimicitiarum acerrimam rationem et periculi metum intercessisse demonstravi, non est dubium quin confiteatur causam maleficii fuisse."

2. Ergo absolutissima est argumentatio ea, quae ex quinque partibus constat; sed ea non semper necesse est uti. Est cum conplexione supersedendum est, si res brevis est, ut facile memoria conprehendatur; est cum exornatio praetermittenda est, si parum locuples ad amplificandum et exornandum res videtur esse. Sin et brevis erit argumentatio et res tenuis aut humilis, tum et exornatione et conplexione supersedendum est.

3. In omni argumentatione de duabus partibus postremis haec, quam exposui, ratio est habenda. Ergo amplissima est argumentatio quinquepertita; brevissima est tripertita; mediocris sublata aut exornatione aut conplexione quadripertita.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License