Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XXXI-XXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

XXXI.

1. Duo genera sunt vitiosarum argumentationum: unum, quod ab adversario reprehendi potest, id quod pertinet ad causam: alterum, quod tametsi nugatorium est, tamen non indiget reprehensionis. <Quae sint, quae reprehensione confutari conveniat, quae tacite contemni atque vitari sine reprehensione, nis>i exempla subiecero, intellegere dilucide non poteris. Haec cognitio vitiosarum argumentationum duplicem utilitatem adferet. Nam et vitare in argumentatione vitium admonebit et ab aliis non vitatum commode reprehendere docebit.

2. Quoniam igitur ostendimus perfectam et plenam argumentationem ex quinque partibus constare, in una quaque parte argumentationis quae vitia vitanda sunt consideremus, ut et ipsi ab his vitiis recedere, et adversariorum argumentationes hac praeceptione in omnibus partibus temptare et ab aliqua parte labefactare possimus.

XXXII.

1. Expositio vitiosa est, cum ab aliqua aut a maiore parte ad omnes confertur id, quod non necessario est omnibus adtributum; ut si quis hoc modo exponat:

"Omnes, qui in paupertate sunt, malunt maleficio parare divitias, quam officio paupertatem tueri."

2. Si qui hoc modo exposuerit argumentationem, ut non curet quaerere, qualis ratio aut rationis confirmatio sit, ipsam facile reprehendemus expositionem, cum ostendemus, id, quod in aliquo paupere inprobo sit, in omnes pauperes falso et iniuria conferri.

XXXIII.

1. Item vitiosa expositio est, cum id, quod raro fit, fieri omnino negatur, hoc modo:

"Nemo potest uno aspectu neque praeteriens in amorem incidere."

2. Nam cum nonnemo devenerit in amorem uno aspectu, et cum ille neminem dixerit, omnino nihil differt raro id fieri, dummodo aliquando fieri aut posse modo fieri intellegatur.

3. Item vitiosa expositio est, cum omnes res ostendemus nos collegisse et aliquam rem idoneam praeterimus, hoc modo:

4. "Quoniam igitur hominem occisum constat esse, necesse est aut a praedonibus aut ab inimicis occisum esse aut abs te, quem ille heredem testamento ex parte faciebat. Praedones in illo loco visi numquam sunt, inimicum nullum habebat: relinquitur, si neque a praedonibus neque ab inimicis occisus est, quod alteri non erant, alteros non habebat, ut abs te sit interemptus."

5. Nam in huiuscemodi expositione reprehensione utemur, si quos praeterquam quos ille conlegerit, potuisse suscipere maleficium ostenderimus: velut in hoc exemplo, cum dixerit necesse esse aut a praedonibus aut ab inimicis aut a nobis occisum esse, dicemus: potuisse vel a familia vel a coheredibus nostris. Cum hoc modo illorum conlectionem disturbaverimus, nobis latiorem locum defendendi reliquerimus. Ergo hoc quoque vitandum est in expositione, ne quando, cum omnia collegisse videamur, aliquam idoneam partem reliquerimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License