1. Item
vitiosa expositio est, quae constat ex falsa enumeratione si aut, cum plura
sunt, pauciora dicamus, hoc modo:
"Duae res sunt, iudices, quae omnes ad
maleficium inpellant, luxuries et avaritia."
2. "Quid amor?" inquiet quispiam, "Quid
ambitio? Quid religio? Quid metus mortis? Quid imperii cupiditas?
Quid denique alia permulta?" Item falsa enumeratio est, cum pauciora sunt
et plura dicimus, hoc modo:
"Tres res
sunt, quae omnes homines sollicitent, metus, cupiditas, aegritudo."
3. Satis
enim fuerat dixisse metum, cupiditatem, quoniam aegritudinem cum utraque re
coniunctam esse necesse est.
4. Item
vitiosa expositio est, quae nimium longe repetitur, hoc modo:
"Omnium
malorum stultitia est mater atque materies. Ea parit inmensas cupiditates.
Inmensae porro cupiditates infinitae, inmoderatae sunt. Haec pariunt <avaritiam.>
Avaritia porro hominem ad quod vis maleficium impellit. Ergo avaritia inducti
adversarii nostri hoc in se facinus admiserunt."
5. Hic
id, quod extremum dictum est, satis fuit exponere, ne Ennium et ceteros poetas
imitemur, quibus hoc modo loqui concessum est:
"Utinam ne in
nemore Pelio securibus
Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes,
Neve inde navis inchoandi exordium
Cepisset, quae nunc nominatur nomine
Argo, quia Argivi in ea delecti viri
Vecti petebant pellem inauratam arietis
Colchis, imperio regis Peliae, per dolum:
Nam numquam <era> errans mea <domo>
efferret pedem."
6. Nam
hic satis erat dicere, si id modo, quod satis esset, curarent poetae:
Utinam ne era
errans mea domo efferret pedem.
[Medea animo aegro, amore saevo saucia]
Ergo hac quoque ab
ultimo repetitione in expositionibus magnopere supersedendum est. Non enim +
reprehensione, sed sicut aliae conplures, *** sua sponte vitiosa est.
1. Vitiosa
ratio est, quae ad expositionem non est adcommodata vel propter infirmitatem
vel propter vanitatem. Infirma ratio est, quae non necessario ostendit ita
esse, quemadmodum expositum est, velut apud Plautum:
Amicum castigare ob meritam noxiam
Inmune est facinus, verum in aetate utile
Et conducibile.
2.
Haec expositio est. Videamus, quae ratio
adferatur:
nam ego amicum
hodie meum
Concastigabo pro commerita noxia.
3.
Ex eo, quod ipse facturus est, non ex eo, quod
fieri convenit, utile quid sit, ratiocinatur. Vana ratio est, quae ex
falsa causa constat, hoc modo:
"Amor
fugiendus non est: nam ex eo verissima nascitur amicitia."
Aut hoc modo:
"Philosophia vitanda est: adfert enim socordiam atque desidiam."
4.
Nam hae rationes nisi falsae essent, expositiones
quoque earum veras esse confiteremur.
1. Itemque
infirma ratio est, quae non necessariam causam adfert expositionis: velut
Pacuvius:
Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent
philosophi
Saxoque instare in globoso praedicant volubili:
Id quo saxum inpulerit Fors, eo cadere Fortunam
autumant.
Caecam ob eam rem esse iterant, quia nihil cernat,
quo sese adplicet;
Insanam autem <esse> aiunt, quia atrox,
incerta instabilisque sit;
Brutam, quia dignum atque indignum nequeat
internoscere.
Sunt autem
alii philosophi, qui contra Fortunam negant
Ullam misera in aetate esse: Temeritatem esse
autumant.
Id magis veri simile esse usus reapse experiundo
edocet:
Velut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.
Naufragio nempe rem ergo id factum, hau Forte aut
Fortuna optigit.
2. Nam
hic Pacuvius infirma ratione utitur, cum ait verius esse temeritate quam
fortuna res geri. Nam utraque opinione philosophorum fieri
potuit, ut is, qui rex fuisset, mendicus factus esset.
|