Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
De ratione dicendi ad C. Herennium

IntraText CT - Text

  • LIBER II
    • Capp. XXXVII-XXXIX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXVII-XXXIX

XXXVII.

1. Item infirma ratio est, cum videtur pro ratione adferri, sed idem dicit, quod in expositione dictum est, hoc modo:

"Magno malo est hominibus avaritia, idcirco quod homines magnis et multis incommodis conflictantur propter inmensam pecuniae cupiditatem."

2. Nam hic aliis verbis idem per rationem dicitur, quod dictum est per expositionem.

3. Item infirma ratio est, quae minus idoneam, quam res postulat, causam subicit expositionis, hoc modo:

"Utilis est sapientia, propterea quod qui sapientes sunt, pietatem colere consuerunt."

Item:

"Utile est amicos veros habere: habeas enim quibuscum iocari possis."

4. Nam in huiusmodi rationibus non universa neque absoluta, sed extenuata <ratione expositio confirmatur.

5. Item infirma> ratio est, quae vel alii expositioni potest adcommodari, ut facit Pacuvius, qui eandem adfert rationem, quare caeca, eandem, quare bruta fortuna dicitur.

XXXVIII.

1. In confirmatione rationis multa et vitanda in nostra et observanda in adversariorum oratione sunt vitia proptereaque diligentius consideranda, quod adcurata confirmatio rationis totam vehementissime conprobat argumentationem.

2. Utuntur igitur studiosei in confirmanda ratione duplici conclusione hoc modo:

Iniuria abs te adficior indigna, pater;
Nam si inprobum esse Chrespontem existimas,
Cur me huic locabas nuptiis? Sin est probus,
Cur talem invitam invitum cogis linquere?

3. Quae hoc modo concludentur, aut ex contrario convertentur aut ex simplici parte reprehendentur.

4. Ex contrario hoc modo:

Nulla te indigna, nata, adficio iniuria.
Si probus est, te locavi; sin est inprobus,
Divortio te liberabo incommodis.

5. Ex simplici parte reprehendetur, sei ex duplici conclusione alterutra pars diluitur, hoc modo:

Nam si inprobum esse Chrespontem existimas,
Cur me huic locabas nuptiis? Duxi probum,
Erravi. Post cognovi, et fugio cognitum."

XXXIX.

1. Ergo reprehensio huiusmodi conclusionis duplex est; auctior illa superior, facilior haec posterior ad excogitandum.

2. Item vitiosa confirmatio est rationis, cum ea re, quae plures res significat, abutimur pro certo unius rei signo, hoc modo:

"Necesse est, quoniam pallet, aegrotasse"; aut

"Necesse est peperisse, quoniam sustinet puerum infantem."

3. Nam haec sua sponte certa signa non habent: sin cetera quoque similia concurrunt, nonnihil illiusmodi signa adaugent suspicionem.

4. Item vitiosum est, quod vel in alium vel <in> eum ipsum, qui dicit - quod in adversarium dicit - potest convenire, hoc modo:

Miseri sunt, si uxores ducunt. At tu duxisti alteram."

5. Item vitiosum est id, quod vulgarem habet defensionem, hoc modo:

"Iracundia deductus peccavit aut adulescentia aut amore."

6. Huiuscemodi enim deprecationes si probabuntur, inpune maxima peccata dilabentur.

7. Item vitiosum est, quom id pro certo sumitur quod inter omnes constat, quod etiam nunc in controversia, hoc modo:

Ehotu, dii, quibus est potestas motus superum atque inferum,
Pacem enim inter sese conciliant, conferunt concordiam.

8. Nam ita pro suo iure hoc exemplo utentem Chrespontem Ennius induxit, quasi iam satis certis rationibus ita esse demonstrasset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License